Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 453

est divisio analogi, quam generis. » Sic D. Thomas, ubi communiter ejus discipuli notant non sensisse D. Thomam esse divisionem analogam, sed magis analogi quam generis, licet neutrius sit, sed subjecti, seu naturae in modos escendi, quod assimilatur divisioni analogi qua*, fit per modos, et non per differentias, sicut genus. Denique i parte, qu. xxx, art. i. ad 2, dicit D. Thomas: « Quod in definitione persona*, cum dicitur quod est individua substantia, ly substantia, non significat determinate primam substantiam, sed quod communiter dividitur in primam et secundam, et per hoc quod additur individua, trahitur ad standum pro prima. » Ergo secundum D. Thomam illud est divisum in primam et secundam substantiam, quod nomine substantia* ponitur in definitione personas; sed cum dicitur persona individua substantia, non est idem quod individua proprietas substandi, sed res ipsa substantialis; ergo ha*c est divisum hujus divisionis. Quia ergo ipsa prima substantia non est solum determinata proprietas substandi, sed determinata res habens proprietatem substandi per se primo, convenientius dicitur quod haec divisio non est proprietatis in proprietates, sed rei ipsius habentis proprietates in ipsos modos talium proprietatum.

Unde constat quod prima et secunda substantia non dicunt diversas naturas, cum se habeant tanquam singulare et universale in eodem praedicamento; et ita susceptivum hujus denominationis, quod est primo substare, vel secundo substare, est unum et idem, quia est eadem materia: isti autem modi, seu proprietates non possunt esse realitates distinctae. Cum nulla realis proprietas conveniat secundae substantiae universali, quae non conve-

nia/ singulari, sed ipsamet ratio substandi realis, quae invenitur in singulari, convenit etiam naturae universali; sed exercitium substandi, seu sustentandi accidentia realiter convenit primae substantiae et denominative secundae. Ipsum autem substare pro secunda intentione subjiciendi se praedicatis superioribus ita convenit primae substantia*, quod nullo modo secundae, neque etiam denominative; non enim genera et species subjiciuntur omnibus praedicatis, quibus prima substantia, neque per denominationem ab illa desumptam.

Ex quo tandem manet declaratum qualis sit ista divisio. Nam si accipiamus pro diviso naturam substantiae, quae istis duobus modis afficitur, sic est divisio rei in suos modos, seu subjecti in accidentia, ut vidimus ex D. Thoma, q. de Potent. Nec obstat quod dixit S. Doctor, divisionem magis esse analogi in sua analogata, quam generis; hoc enim non fuit absolute dicere quod divisio est analoga, sed quod comparative ad divisionem generis, quae est in diversas species et naturas, ista magis accedit ad divisionem analogi, quam generis, quia fit per diversos modos, quorum unus, scilicet primo substare realiter invenitur in primis substantiis, secundo vero substare solum denominative et per rationem, sicut si natura dividatur in universalem et singularem. Si vero accipiamus pro diviso rationem ipsius proprietatis, seu modi substandi, sic divisio est analoga, in quantum unus modus, scilicet primo substare invenitur realiter, alter solum denominative et per rationem, scilicet substare secundo.

Solvuntur argumenta.

Primo arguitur: Ha*c divisio po-