Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 454

tius debet tradi penes rationem subsistendi, quam penes proprietatem substandi; sed ratio subsistendi seque convenit prima? et secundae substantiap; ergo ipsa divisio non est analoga, neque in modos analogos.

Maj. probat.: Quia ista divisio debet tradi per id in quo conveniunt membra dividentia: magis autem conveniunt in subsistere, quam in substare, cum in hoc simpliciter non conveniunt; ergo per illud debet tradi divisio. Minor vero probatur: quia subsistere, seu esse per se, pertinet ad naturam substantia? etiam iri communi, et ab illa descendit ad individua, ut docet S. Thomas, in i Sent. ad Ann., disp. xxm, qu. i, art. iv; ergo ratio subsistendi non minus intrinseca est secunda? substantiae, quam primae.

Respondet.: Quod ille terminus subsistere aequivoce sumitur. Potest enim significare rem, qua? postulat subsistentiam, quae est ens per se; vel potest significare modum ipsum subsistendi, qui convenit natura? postulanti illum. Similiter substare potest sumi, vel pro natura postulante ipsam rationem substandi, seu radicaliter substante, vel pro ipso modo et proprietate substandi. Si primo modo sumantur, pertinet ad naturam, et sic sumitur a D. Thoma, in iv, dist. xii, supr. citat., ubi definit substantiam, quod est ens per se, id est res cui debetur esse per se; et sic per prius invenitur in generibus et speciebus, quam in individuis, ut in d. xxm cit. dicit D. Thomas. Secundo modo prius convenit subsistere et substare pro exercitio individuis; et licet radicaliter utrumque pertineat ad naturam, tamen exercitium prius convenit primis substantiis, a quo maxime substare dicuntur. Et tamen divisio ista non fit penes naturam, quia eadem natura est in prima et se-

cunda substantia; nec penes ipsum subsistere, quod solum sumitur in ordine ad se; sed penes substare, quod dicit ordinem ad alia in sustentando et sub illis stando; et sic invenitur duplex modus recipiendi denominationem ab his, quibus substatur, scilicet vel quia immediate et exercitio recipiuntur, vel quia solum denominantur, propter identificationem cum tali recipiente; sicut natura universalis identifleatur cum singulari.

Secundo arguitur: Nam in hac divisione divisum coincidit cum aliquo ex membris dividentibus, vel unum membrum dividens cum alio: etenim id quod dividitur est substantia in communi accepta; ergo est secunda substantia, quae est substantia universalis. Similiter prima substantia potest accipi in communi: convenit enim omnibus singularibus substantiis non solum esse substantias, sed etiam esse primas; ergo per hoc quod prima substantia, etiam ut prima, praedicatur de omnibus, prima substantia erit secunda substantia; et per hoc quod ipsa secunda substantia praedicatur de prima, sicut genus et species de individuo, unum membrum dividens convenit alteri. Et denique id quod in substantia principalius invenitur, est ejus quidditas et natura: ergo inconvenienter dicitur quod prima substantia est maxime substantia quia maxime ei convenit proprietas substandi, principalior est autem natura, quam proprietas: ergo principalius denominabitur aliquid substantia a natura quam a proprietate; natura; autem per prius convenit generibus et speciebus, quam individuis, et ab illis descendit ad ista; ergo secundae substantiae erunt maxime substantiae.

Respondet, ad primum: Divisum hujus divisionis esse naturam secun-