Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 455
dum se, non ut est individua, vel universalis, sed naturae habentis proprietatem substandi; et sic non est necesse quod divisum sit universale, sed quod sit capax utriusque modi. Vel si divisum non sit naturae in modos, sed proprietas ipsa substandi, tunc hoc divisum est superius et commune; non tamen secunda substantia, quia non est universalis ut natura, sicut genus et species, sed ut proprietas, seu modus substandi, qui non est genus, nec species, sicut dicitur de individuo in communi.
Ex quo patet ad secundum: Quia prima substantia, licet accipiatur in communi ad omnes primas substantias, non tamen accipitur ut secunda substantia, quia non est communis ut genus et species, quod solum pertinet ad secundas substantias, sed ut individuum vagum, ut aliquis homo. Nec verum est quod aliqui dicunt primam substantiam non posse sumi in communi, sicut aliquis homo, sed tantum pro supposito determinato; constat enim quod Aristoteles pro exemplo primas substantias posuit aliquem hominem, et sic prima substantia significat singulare et determinatum suppositum ut quo, id est id quo aliquod suppositum singularizatur; potest tamen ista forma, seu modus concipi in communi ut quod damnes, sicut hoc nomen persona, alias non posset definiri. Quod vero secunda substantia praedicetur, et conveniat primae, solum convincit quod natura priraa et secundae substantiae est eadem, et sic divisio non fit secundum diversas naturas, sed secundum officium et munus substandi, quo pacto secunda substantia non dicitur de prima; sicut nec universalitas de singularitate.
Ad tertium respondet: Quod natura et quidditas est principale in substantia radicaliter, quia est ra-
dix ipsius proprietatis, seu modi substandi, et haec principaliter invenitur in secunda substantia; ipsum tamen officium substandi quoad exercitium principalius et maxime exercetur in prima substantia; et quoad intentionem secundam substandi per subjicibilitatem praedicatis superioribus solum convenit primae. Proprietas autem substandi realiter, convenit radicaliter naturae, non tamen ut exercenda pro omni statu, sed pro individuatione. Fuit autem necessarium penes proprietatem et non penes quidditatem sic discernere substantias, quia magis innotescunt nobis per proprietates, quamperintrinsecas quidditates.
Dices: Ergo etiam dabitur divisio accidentis in primum et secundum, quia etiam accidens in individuo inhaeret realiter, accidens autem in universali non inhaeret, nisi mediante individuo. Et idem de qualibet proprietate potest dici, cujus exercitium convenit in individuo, denominatio autem etiam in universali. Resp.: Accidens non posse dividi in primum et secundum simpliciter sicut substantia, quia hoc ipso quod accidens inhaeret, etiam individualiter supponit aliud prius a quo sustentatur. Unde esse primum in inhaerendo, non est esse primum absolute et in essendo, sed in informando, quod enim inhaeret informat. Et sic supponit aliud prius a quo sustentetur ista informatio. At vero substantia cum se habeat ut subjectum sustentans oportet devenire in illa ad aliquod primum, quo non sit aliud prius in sustentando, et sic est primum simpliciter in essendo. Similiter proprietate habent quidem prius suum exercitium in individuo quam in universali; sed ex hoc non habent specialem modum essendi et sustentandi, ut primum et secundum, sicut substantia.