Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 456

ARTICULUS III.

Quomoclo explicandae sunt definitiones primae et secundae substantiae.

Duplex difficultas est in hoc articulo. Prima : An definiatur hic id quod se habet tanquam prima substantia ut qUOd, Ut qUO. AD QUAM respondetur : Formaliter hic definiri id, quo aliqua substantia est prima, scilicet ille modus, quo subsistit, et substat, sive quo subjicitur suis praedicatis. — Definitur enim id quod est formale constitutivum et proprium prima? substantiae; proprium autem constitutivum est ille modus, seu proprietas; sicut formale constitutivum personae est personalitas. Neque enim constitutivum primae substantiae in quantum prima est quidditas ipsa, seu rationaturae, sed modus naturae, ut dictum est in praecedenti artic.; ergo illud est formale definitum in hac definitione. Quia tamen definitur in concreto, judicandum est de illo sicut de aliis definitis concretis, in quibus distinguitur definitum quod et quo, et id quod est prima substantia tanquam quod non est formale definitum, sed solum ille modus quo constituitur, quia solum illi convenit formaliter et essentialiter ratio primae substantiae.

Secunda difficultas est: Quid sit ista forma, seu modus, qui hic definitur? Aliqui oxistimant hic definiri primam substantiam per duas negationes, quarum una tangit primam intentionem, scilicet non esse in subjecto, secunda tangit secundam intentionem, scilicet non praedicari de subjecto. Primum patet, quia non esse in subjecto pertinet ad modum essendi subsistenter; iste autem modus aliquid rene est, licet per negationem circumloquamur illum; illa enim negatio non est res

definita, sed ratio definiens, vel potius describens, quia negatio non definit rem positivam. Secundum probant: Quia illa negatio explicat oppositum formae, quam negat; sed oppositum illius formae est aliquid rationis, scilicet illa intentio qua constituitur secunda substantia; ergo. Huic autem intentioni non potest opponi aliquid reale, sed aliquid rationis, scilicet secunda intentio singularitatis, quia opposita debent esse ejusdem generis.

Et confirm.: Quia definitum quo secundae substantiae est secunda intentio; dicit enim Aristoteles, quod secundae substantiae sunt genera et species, sub quibus insunt primaB : ergo etiam definitum quo primae substantiae erit aliquid rationis, ut sub eadem proportione definiantur. Ita P. Merinero, hic, qu. m.

Nihilominus respondetur : Formalitatem primae substantiae hic definitam esse primam intentionem, scilicet modum realiter subsistendi et substandi; ex consequenti vero definitur secunda intentio subjiciendi se praedicationi, quia ex eo quod realiter informatur ab accidentibus et constituitur per gradus superiores, sequitur quod etiam praedicationi subjiciatur. — Ratio est, quia formale constitutivum primae substantiae debet explicari per id quod reddit illam ultimo substantem, seu aliis omnibus substratam. Hoc autem non est intentio subjicibilitatis, sed modus sustentationis; illa enim intentio subjicibilitatis ad praedicata in tantum est intentio primae substantiae, in quantum fundatur super ipsam rationem sustentandi alia : ergo ista ratio, seu modus substandi est maxime substans, et sub omnibus aliis, utpote etiam ipsam subjicibilitatem fundans; ergo. Et quantum ad primam negationem, scilicet non esse in alio, constat ex probatione oppo-