Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 457
sitae sententiae pertinere ad primam intentionem. Quantum ad secundam patet, evertendo oppositum fundamentum. Nam licet forma negata sit secunda intentio et ens rationis, tamen ejus negatio vere invenitur in prima intentione et ente reali; ens enim reale negat ens rationis. Imo non melius explicatur prima intentio, quam per negationem secundae, et sic falsum est secundae intentioni, seu formae rationis non opponi aliquid reale; opponitur enim non per aliquam contrarietatem formalem, quia non sunt sub eodem genere, sed per negationem inclusam. Prima enim intentio negat secundam, scilicet praedicationem de aliquo sibi subjecto. Nec oportuit proportionari primam substantiam secundae in hoc quod definiatur utraque per similem intentionem, sed potius per oppositam, cum prima sustenet et fundet secundam, et ex opposito ad illam sc habeat. Et sic patet ad fundamenta opposita.
Sed adhuc objicies: Nam utraque illa negatio convenit naturae secundum se, quae nec est in subjecto, nec praedicatur de subjecto, cum solum includat praedicata quidditativa, et tamen non est prima substantia: ergo definitio non est bona. Item falsum est quod prima substantia non praedicetur. Nam individuum praedicatur de uno tantum, ut dicitur in cap. de specie; et individuum vagum, ut aliquis homo, de pluribus; pro exemplo autem primae substantiae posuit Philosophus individuum vagum, ut aliquis homo. Denique negatio non est explicativa, nec definitiva alicujus: ergo ista definitio tradita per duas negationes vitiosa est.
Ad primum respond.: Quod illae negationes possunt dupliciter sumi. Primo, ut pure et praecise negant; et sic etiam conveniunt naturae se-
cundum se, imo et enti rationis, et ipsi nihil convenire possunt istae negationes, ut pure negant esse et praedicari. Secundo modo sumi possunt ut fundantur in aliquo positivo modo essendi, et deserviunt ad circumscribendum ipsum, et sic non conveniunt naturae secundum se, sed ut habenti illum modum subsistendi et substandi.
Ad secundum dicitur: Praedicari primam substantiam de seipsa, et non de aliquo subjecto, id est inferiori sibi. Definitio autem non dicit quod non praedicatur, sed quod non praedicatur de subjecto. At vero aliquis homo, vel prima substantia in communi praedicatur de pluribus ut et denominative, non ut quo, id est habet se ut modus quo constituitur aliquid non praedicabile de pluribus, sed tamen iste modus acpitur in actu signato ut res quaedam in communi, cum intentione praedicandi de pluribus, sicut intentio generis denominative est species. Nec tamen individuum vagum, vel prima substantia in communi accepta est universalis directe et per se. quia non est unum in multis, non defectu multorum, sed defectu unius, quia non est sola natura et unum quid, sed natura cum modo individuationis.
Ad tertium dicitur: Istam definitionem per duas negationes non definitive, sed descriptive dari, et circumloquendo non proprie declarando rationem primae substantiae.
ARTICULUS IV.
Quaenam rejiciantur, et ponantur in hoc praedicamento.
Agimus de his, quae in recta linea collocantur in hoc praedicamento, participando rationem generis supremi contrahendo illud. Et brevi-