Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 458

ter dicimus duas conditiones requiri ut aliqua substantia in recta linea collocetur, et sit substantia praedicamentalis.

Prima : Quod sit substantia finita. Secunda : Quod sit substantia completa, id est cui per se debeatur proprietas subsistendi et substandi: per se autem debetur ei, quod significatur ut totum; parti enim non debetur per se, sed per aliud et dependentor ab alio, id est a toto. Et ex istarum conditionum inclusione, vel exclusione intelligemus quaenam substantiae ponantur, vel excludantur a ratione hujus praedicamenti.

Colligitur autem utraque conditio ex unico principio, scilicet quia substantia praedicamentalis non sufficit quod sit ens subsistens, sed requiritur etiam quod sit composita, ita quod ex compositione aliqua subsistat. Ratio est : Quia substantia infinita, si ponitur in praedicamento, non potest poni ut genus supremum, sed ut aliquid contentum subtali genere. Si enim esset genus supremum, omnes substantiae praedicamentales tale genus participantes essent infinitae. Debet ergo esse species, et consequenter constare ex genere et differentia; id enim vocatur species. Sed genus dicit aliquid potentiale, quod comparatur ad differentias ut contrahibile et determinabile per eas : ergo Deus constaret ex una ratione dicente potentialitatem, et alia dicente actualitatem, et sic non esset actus purus, quia aliquid potentialitatis haberet, scilicet rationem genericam. Unde etiam actus differentialis non esset actus purus, quia adjungeretur actui potentiali, scilicet generi. Quod vero tale genus deberet dicere potentialitatem, praeter dicta in quaest. de genere, ex eo constat quia genus non potest esse actus purus : sic enim non esset determinabilis

et contrahibilis per differentias, qua actuant et qualificant genus quod contrahunt; at vero actus purus est in ultima acfualitate. Et praeterea cum illud genus esset commune ad Deum et creaturas, et in creaturis non inveniatur actus purus, consequenter in se actus purus non est. Requiritur ergo compositio exactu et potentia ut aliquid sit substantia praedicamentalis, quae infinitae substantiae, id est actui puro repugnat.

Ex eodem principio excluduntur entia incompleta, v. g., differentia, non quia actum purum dicunt, sed quia compositionem excludunt ex genere et differentia. Nam si componerentur, rursus illa differentia ex genere et differentia componeretur, est enim eadem ratio. Et rursus illa ex alia, et sic esset processus in infinitum, requirerenturque ad compositionem unius quidditatis infinitae compositiones. Item si idem genus, quod respectu speciei est genus, esset etiam respectu differentias, bis poneretur genus in definitione, semel ratione speciei, iterum ratione differentiae. Nec posset esse univocum, cum esset de conceptu differentiarum, et ratio ipsius diversitatis, ut supra in analogis probavimus : ergo repugnat differentias esse directe in genere, sed reducuntur ad illud, et quasi ad latus ponuntur.

An vero materia et forma, et partes integrantes ut tales sub genere substantiae directe contineantur, diximus in qu. de genere, art. m. Nunc sufficit addere quod in quantum partes non substant, neque subsistunt directe, sed dependenter a toto: ergo non sunt per se et directe substantia quia illud directe esi substantia quod directe petit subsistere et substare, quod solum convenit toti, sive in singulari accepto, sive in communi; sicut substantia universalis per se petit subsistere;