Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 36

Ex parte vero rationis materialis, subcontrariae propositiones sunt particularis affirmativa, et particularis negativa ejusdem de eodem; ut: Aliquis homo currit; aliquis homo non currit.

Et nota quod ubi oppositio exercetur penes quantitatem subjecti propositionis, et habent repugnantiam, quae formaliter requiritur ad talem oppositionem, dicuntur tales propositiones opponi de lege et de modo. Quando autem habent repugnantiam requisitam ad talem oppositionem, sed non quantitatem, dicuntur opponi de lege, sed non de modo. Itaque formalis repugnantia vocatur oppositio de lege; oppositio autem ex parte quantitatis subjecti dicitur de modo enuntiandi. V. g., istae sunt contrariae de modo et de lege : Omnis homo disputat; nullus homo disputat; istae autem sunt contrariae de lege, sed non de modo : Aliquis homo disputat (restringendo ly aliquis pro solis masculis); omnis homo non disputat, (non restringendo ly omnis pro solis masculis); tunc enim utraque est falsa, et non potest esse vera, casu quo fcemina disputaret, et nullus masculus.

CAPUT XVII.

De conditionibus requisitis ad species oppositarum propositionum, et regulis cognoscendi ipsas oppositiones speciales.

Duo in praesenti^sunt certa: Primum quod quaecumque propositio, posita negatione a principio totius propositionis, redditur contradictoria ejus, quia negatio illa negat totum quod altera affirmat. Secundum : Si propositiones constant termino singulari exparte subjecti, nihil aliud requiritur, ut sint contradictoriae, nisi ut una neget quod altera affirmat, invariata suppositio

ne, restrictione, ampliatione, et appellatione; ut: Petrus loquitur; Petrus non loquitur.

Si autem constant termino communi, requiritur ad oppositionem contradictoriam triplex conditio. Prima : Quod terminus non sit in utraque propositione universaliter distributus, nec in utraque particulariter supponens, sed in altera universaliter, in altera particulariter. Secunda : Quod ille terminus qui in una propositione est universalis, in altera mutetur in particularem, et e converso particularis mutetur in universalem. Tertia : Quod terminus stans universaliter, in ordine ad terminum stantem confuse, mutetur in particularitatem determinatam; et terminus stans universaliter, in ordine ad terminum stantem determinate, mutetur in particularitatem confusam. Exemplum est in istis: Omnis homo est albus; aliquis homo non est albus; ubi homo stat universaliter in prima, particulariter in secunda, et determinate. Et ly albus in secunda stat universaliter in ordine ad ly homo determinate, et in prima stat confuse.

In oppositione contraria, queb solum versatur circa terminos communes, si est contrarietas de modo, oportet quod in utraque propositione maneat eadem universalitas, et si quis terminus tenetur particulariter, mutetur in universalem; ut: Omnis homo est albus; nullus homo est albus. At vero in propositionibus contrariis, quae non sint contrariae de modo sedete lege, non requiritur, nisi quod inveniatur defectus veritatis in illis, id est quod non possint esse simul verae, possint autem esse simul falsae. Vide exemplum contrariarum de lege tantum infra, in fine hujus cap., et supra in fine cap. praeced.

In oppositione subcontraria, quae etiam versatur inter terminos com-