Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 459
sed id exercet ut est in singulari; partes autem non per se, sed per totum et in toto petunt subsistere et substare, ut nunc suppono ex Metaphysica. Et similiter cum partes substantiae per se et intrinsece ordinentur ad componendum totum, quod directe in praedicamento ponitur, si ipsae etiam directe ponuntur in praedicamento idem bis poneretur in praedicamento et in definitione, semel ratione sui, iterum ratione partium, ut diximus do differentia, quod inconveniens non admittit Philosophus, iii Metaph., tex. x; et D. Thomas, ibi, et in i Contra Gent., c. xxv.
Sed objicies : Non repugnat Deo compositio aliqua per rationem, et consequenter aliquid per modum potentiae et actus secundum nostram considerationem, ut aliqui auctores sentiunt; distinguit enim intellectus noster divinas perfectiones, etiamsi sit res una simplicissima; ergo potest nostro modo concipiendi istas perfectiones et attributa per modum actus et potentiae concipere. Unde confirmatur hoc. Quia, si actui puro non repugnat divisio nostro modo concipiendi, etiam non repugnabit compositio, quia oppositorum eadem est ratio.
Sed hia 3c instantia supponit quod est impossibile, scilicet posse concipi in Deo distinctionem per exclusionem et separationem unius eb alio: hoc enim stare non potest. Quia cum sit actus purus, hoc ipso quod concipitur aliquid illius cum potentialitate et additione unius ad aliud, destruitur conceptus actus puri. Unde tunc non fit praecisio, sed destructio unius attributi ab alio. Nam quando concipitur aliquod attributum in Deo, vel concipitur ut ens divinum, vel ut creatum, vel ut abstrahens ab utroque. Si ut creatum, vel ut abstrahens, non concipitur ut pertinens ad Deum et ut
aliquid Dei, quod est cipstrui. Si ut increatum : ergo ut actus purus et infinitus; ergo ut excludens omnem potentialitatem, etiam ut subest tali conceptui. Quare ista distinctio in divinis non fit per exclusionem unius perfectionis ab alia, sed per conceptum implicitum, vel explicitum. Noster enim imperfectus modus concipiendi sic explicat unam perfectionem in Deo, quod non aliam; et haec explicatio unius, et non explicatio alterius est distinctio rationis, qualis in Deo potest fieri, sed non est conceptus unius perfectionis ut excludentis formaliter aliam, et in potentia. se habentis ad illam; quia rationi actus puri omnis conceptus potentialitatis repugnat. Unde talis divisio non opponitur compositioni, sed perfecta) explicationi ejusdem simplicissimae rei. Non ergo convenit Deo compositio rationis, quee fundatur in potentialitate unius extremi, et additione alterius ad illud, sed in majori et minori explicatione ejusdem, sicut de transcendentibus dictum est, quaestione praecedenti.
De Christo Domino aliqui dubitant an ponatur in praedicamento ratione humana) naturae, seu in quantum homo. Sed omnino asserendum est poni. Quia univoce est homo, ut fides docet, ex anima rationali et humana carne subsistens; ergo ponitur sub specie hominis, siquidem ponitur univoce sub homine, et consequenter sub animali vivente etc. Quod est poni sub genere et specie, atque adeo in gradibus praedicamenti.
Nec obstat quod solum ens creatum est in praedicamento, Christus autem absolute non est creatura, ut docet §*. Thomas, ni part., qu. xvi, art. viii : ergo absolute non ponitur in pnedicamento. Respondet.: Esse disparem rationem, quia hoc nomen creatura est indifferens ad