Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 460
designandum naturam, vel suppositum, propter sui transcendentiam. Esse autem in praedicamento solum convenit ratione naturae, quae in Christo creata est in quantum homo, sicut ambulare et mori convenit ei ratione naturae.
Ex quibus constat in isto genere contineri omnem substantiam creatam, etiam si sit incorruptibilis et spiritualis. Patet, quia est finita et composita, saltem ex aliqua potentia et actu, cum non sit actus purus : ergo potest concipi aliqua ratio determinabilis et contrahibilis, et aliqua determinans et contrahens, et consequenter pertinere debet ad aliquod genus et praedicamentum, nec est aliud quam hoc ; et cum sint substantiae totales et completae, non autem solum incompleta entia, ut constat in angelis, consequenter pertinent directe et non reductive.
Quando vero dicit Philosophus, x Metaph., cap. ult., lect. xm, apud D. Thomam : « Quod corruptibile, et incorruptibile differunt genere », loquitur de genere physico, quod est materia. Et sensus est quod non conveniunt in materia. Coeli enim in probabiliori sententia habent materiam specie diversam a sublunari. Et angeli nullam.
ARTICULUS V.
Utrum suscipere contraria sit proprium quarto modo substantix.
Sex proprietates attribuit Aristoteles substantiae, quas retulimus supra in cap. de substantia. Nec est quod de rigore istarum passionum disputemus. Neque enim omnia sunt aliquid positivum, sed aliquae sunt negationes, ut non esse in subjecto. Aliae intentiones, ut praedicari univoce. Aliae non solis substantiis conveniunt, ut non suscipere magis ac minus, quod etiam convenit
quantitati. Et sic de aliis facile potest judicari.
Solum de ultima proprietate, scilicet quod substantia eadem manens sit susceptiva contrariorum, videndum est an sit proprium quarto modo. Et ad hoc oportet examinare duas conditiones requisitas ad hoc proprium. Prima, an conveniat omni substantiae. Secunda, an illi soli et semper, id est ex vi necessariae connexionis conveniat. Quod non conveniat omni substantiae videtur instari: Nam non convenit substantiis universalibus, sed solum primis, cum illae non recipiant realiter accidentia, nec illis substent ; si autem esset proprietas quarto modo, deberet prius convenire universali; sicut omnis alia propria passio, quae habet connexionem intrinsecam cum essentia et ab ea dimanari, et singularibus convenit ratione naturae communis. De coelis etiam et angelis, quae sunt substantiae incorruptibiles dubitari potest quod non suscipiunt contraria, sicut neque corruptiva: ergo non convenit omni substantiae.
Quod soli substantiae non conveniat videtur convinci pluribus exemplis: Quantitas enim suscipit contraria, ut calorem et frigus, et in mysterio Eucharisti® suscipit ea immediate et per se, non mediante alio sustentante. Qualitas etiam suscipit contraria, sicut potentia intellectiva oppositos habitus et actus. Et qualitates intensibiles remissionem et intensionem, quae sunt motus contrarii. Oratio etiam eadem manens suscipit veritatem et falsitatem: ergo non soli substantiae convenit haec proprietas.
Denique: Suscipere contrarfanihil est aliud quam substare contrariis, quia recipere non substando etiam convenire potest accidentibus: sed hoc quod est substare constituit rationem primae substanti®, ut supra