Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 461

dictum est; ergo non est proprietas illius.

Nihilominus tenenda est communis sententia. Et explicatur sic ista proprietas, quae quarto modo convenit substantiae: quod sit susceptiva contrariorum, non tanquam medium recipiendi, quod etiam accidentibus potest convenire, ut statim dicemus, sed ut prima ratio sustentandi; ita quod non ab alio priori, sed ab ipsa substantia habeant esse. Secundo, ut sit proprietas realis non debet intelligi de receptione pro intentione subjicibilitatis, secundum quod respicit praedicata illi convenientia per modum praedicationis, sed restringenda est ad receptionem accidentium per modum realis sustentativi et subjecti, quod in sola prima substantia exercetur, licet secundae etiam substantiae conveniat. Tertio addo ut proprie suscipere contraria intelligatur respectu accidentium communium: nam licet substantia recipiat accidentia propria, tamen ista non sunt contraria; omnes enim propriae passiones conveniunt eidem subjecto sine aliqua contrarietate; nec enim una propria passio expellit aliam. Et sic ea, quae habent contrarietatem et recipiuntur in subjecto, sunt accidentiacommunia, quae recipiuntur eadem remanente substantia, seu non destructa. Quare esse per se primo sustentativum eorum, quae inter se dicunt contrarietatem, substantia ipsa non destructa ex tali receptione, proprietas est quarto modo substantiae; et restrictius se habet quam substare in tota sua latitudine, ut etiam se extendit ad praedicata superiora, et ad proprias passiones, quae contrarietatem non habent.

Ad primam ergo instantiam respondetur: Quod substantiis universalibus etiam convenit recipere contraria identice et mediate, imme-

diate autem et exercite, beneficio primae substantiae, cum qua identificantur. Et hoc modo nulli accidenti convenit recipere, etiam beneficio primae substantiae: quia non identificantur cum illa; nec habent rationem sustentandi, etiam identice, licet sint medium, vel dispositio ad fundandum, vel recipiendum alia accidentia.

Et quando instatur: Quod proprietas prius convenit essentiae in universali, quam in singulari Resp.: Quod convenit universali quantum ad connexionem cum tali proprietate et aptitudinem ad recipiendum, non quantum ad exercitium; hoc enim solum convenit pro statu singulari; et hoc ipsum, quod est habere aptitudinem in statu singulari ut exercite sustententur accidentia, substantiae universali convenit et connexionem habet cum illa; et quando exercite sustentantur accidentia ab individuis, denominative etiam convenit secundis substantiis, quod est substare secundo, seu mediate. Proprietas autem substantiae est absolute substare et simpliciter.

Ad secundam partem argumenti, de coelis et angelis dicitur: Quod etiam coeli suscipiunt contraria, non quidem corruptiva sui, sed contrarios motus locales, et contraria loca; angeli etiam contrarios actus et diversas sententias et spirituales affectus suscipiunt, licet non contraria physica, id est deservientia ad generationem et corruptionem substantiae.

Ad secundam instantiam respondetur: Unum accidens recipere aliud tanquam medium, seu dispositio qua recipitur aliud, non tanquam sustentans, seu ratio sustentandi alia. Ratio autem medii recipiendi aliquod accidens non consistit in eo quod unum accidens sit medium dandi esse alteri accidenti,