Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 462
sed quia est medium coordiuundi accidentia in eodem subjecto, eo quod non omnia aeque primo conveniunt subjecto, sed unum mediante alio et supponendo aliud, sicut actus intelligendi media potentia, et colorquantitate. Quod expressit S. Doctor i-ii. quaest. vn, artic. i, ad 3, dum inquit: « Duo accidentia aliquando comparantur nd subjectum sine ordine, ut album et musicum, aliquando cum aliquo ordine, puta quia subjectum recipit unum accidens mediante alio; sicut corpus recipit colorem mediante superficie, et sic unum accidens dicitur alteri inesse. » Et qu. ii de Virtut., art. iii, ad 2: « Nihil prohibet, inquit, plures formas in eodem subjecto esse secundum quemdam ordinem, scilicet ut una sit formalis respectu alterius, sicut color est formalis respectu superficiei. » Vi. lori etiam potest i p., quaest. 1xxvii, artic. vii, ad 2, et i-ii, quost. 1vi, artic. i, ad. 3.
Quod autem dicitur de quantitate in Eucharistia. Respondetur: Non convenire ei per se et ab intrinseco quod sit sustentativum accidentium, sicut substantia*, sed per aliud, scilicet quia sustentatur immediate a causa efficiente, qua* est Deus, sine causa materiali subjectiva, qua* est substantia. Unde qualitates, quostantea erant unitos ipsi quantitati ut sustentatos in esse n substantia, remota substantia eodem modo illi uniuntur ut sustentatos in eodem esse a primo efficiente. Unde non mutant unionem, sed denominationem sustentationis.
Ad aliam partem argumenti de qualitatibus, et de oratione respondetur. Quod attinet ad qualitates: recipere modos oppositos intensionis et remissionis, non ut subjectum sustentans, sed ut medium suscipiendi, quia sunt modi illarum qualitatum. Unde non nisi mediant
tibus qualitatibus recipi possunt. Oratio autem recipit verum et falsum, non per mutationem sui tanquam subjecti recipientis, sed per mutationem objecti, ejus significatione invariata manente, quia veritas et falsitas non in significatione consistunt, sed in conformitate et dilTormitate ad esse rei. Substantia autem suscipit contraria per mutationem intrinsecam subjecti, non extrinsecam objecti. Quod si veritas, vel falsitas aliquam perfectionem, vel modum ponunt intrinsece in ipsa cognitione, ut aliqui existimant, tunc dicendum est, sicut ad argumentum procedens, quod oratio suscipit contraria non ut subjectum quod sustentans, quod pertinet ad substantiam, sed ut medium recipiendi, sicut qualitas intensionem.
Ad ultimum respondetur: Quod ista proprietas recipiendi contraria differt ab intrinseca quidditate substantiosa, quia quidditas non est ipsa ratio substantia formaliter, sed radicaliter, et consistit in ratione postulante talem proprietatem. Et rursus proprietas suscipiendi contraria non dicit rationem substandi in tota latitudine, quia substare non solum dicitur respectu contrariorum, sed etiam respectu propriarum passionum et prodicatorum superiorum, quibus omnibus substat prima substantia; proprietas autem hoc solum dicitur respectu contrariorum, quorum et susceptiva.
COORDINATIO PRAEDICAMENTI SUBSTANTIAE.
Supremum genus est substantia. Dividitur in spiritualem et corporalem. Spiritualis, in varias species angelorum. Corpus, in corruptibile et incorruptibile. Incorruptibile, in varias species coelorum et planeta-