Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 468
bilibus quantitatis. Contra hoc urgeo sic argumentum : Ad hoc ponuntur ista indivisibilia substantia), ut partes substantialiter uniantur secundum extremitates, scilicet extensive et non penetrative ; nam si penes extremitates non uniuntur, hoc ipso se totis unientur et penetrative, quod est manere confusas, et non ordinatas inter se, seu una post aliam. Si ergo istis indivisibilibus et extremitatibus partes substantiales uniuntur ante quantitatem, manent ergo in ipso toto impenetrationem, seu extensae antecedenter ad quantitatem : ergo substantia secundum se habet sufficiens principium ut resistat penetrationi quoad locum, et repleat ipsum. Et consequenter frustra ponitur ratio formalis quantitatis in hoc quod sit principium impenetrationis quoad locum; cum id habeat extensio entitativa substantiae secundum se. Consequentia probatur : Quia illa extensio entitativa substantia} ita fit secundum extremitates et indivisibilia ante quantitatem, quod illa unio impedit ne una pars in toto penetretur cum alia, quantum ad continuationem; ergo etiam impediet ne penetretur cum partibus contiguis alterius corporis adjacentis ; non est enim intelligibile quod principium quod sufficit impedire unionem et penetrationem partis continuae, non impediat unionem, seu penetrationem partis contiguae. Sed principium impediens penetrationem contigui ab auctoribus oppositis vocatur extensio quantitativa distincta ab entitativa ; ergo ante quantitatem ponunt in substantia formalem rationem quantitatis, hoc ipso quod ponunt partes substantiales uniri ordinate et sine confusione per extremitates et indivisibilia substantialia. Tenendum est ergo quod unio ista extensiva in toto accidentalis est, et a quantitate provenit.
Et si dicas: Nam in corpore Christi sacramentato datur extensio quantitativa in ordine ad totum, ita quod una pars non penetratur cum alia in unione totius; et tamen in ordine ad locum non habet extensionem, sed modum indivisibilem: ergo ab alio principio provenit extensio ista in ordine ad locum, quam unio partium in ordine ad totum. Respond.: Quantitatem corporis Christi, quae est in ipso toto, esse principium sufficiens ad impenetrationem et extensionem in ordine ad locum, nisi divinitus impediretur iste effectus, qui secundarius est in quantitate, et proprie pertinet ad ubi circumscriptivum; et ideo in hoc facimus totam vim argumenti, quod in substantia secundum se et ante quantitatem datur principium repugnans penetrationi corporis contigui, hoc ipso quod datur principium repugnans penetrationi partium in continuo; quod si non datur principium repugnans penetrationi in loco, neque datur repugnans penetrationi in toto, et ita uterque effectus provenit non a substantia, sed a quantitate, licet possit unus effectus separari ab alio per potentiam absolutam Dei, quia unus est primarius, alter secundarius.
Solvuntur argumenta.
Fere tota difficultas, et argumenta quae fiunt contra hanc resolutionem, dependent ex illo principio, quod portes substantiae in sua entitate vel distinctione non dependent a quantitate, et ita consideratur substantia sine quantitate, et tamen cum partibus. Nam, verbi gratia, si Deus auferat quantitatem a substantia conservando illam, tunc vel substantia manet cum partibus distinctis et extensis, vel sine illis et indivisi-