Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 37

munes, requiritur ordine inverso quam in contrariis. Primo, quod si qu universalitas datur in una propositione subeontraria, in alia mutetur in particularitatem, si est subcontrarietas de modo. In oppositione autem subeontraria de lege tantum, non requiritur nisi quod inveniatur defectus falsitatis, id est quod non possint esso simul falsa), licet possint esse simul ver , quidquid sit de universalitate, aut particularitate propositionum.

Et nota quod in propositionibus potest inveniri universalitas et particularitas dupliciter: uno modo ratione signi, quod est nota particularitatis, aut universalitatis, ut omnis, nullus, quidam etc; alio modo ratione modi afficientis propositionem modalem, ut impossibiliter, necessario, possibiliter. Et similiter ly et copulative sumptum, ly vel disjunctive, quando tenent se ex parte termini; primum enim est universalitas, secundum particularitas. Quando ergo dicimus quod universalitas debet mutari in particularitatem et e converso, intelligitur tam de universalitate signorum, quam modorum; nisi universalitas efficiatur pars extremi et non exerceat officium distribuendi, aut particularisandi, tunc enim mutari non debet; ut si dicas: Id quod est omnis homo est animal, ly omnis est pars extremi, nec debet mutari.

Sunt autem alia signa, quae partim habent universalitatem, partim particularitatem, et vocantur universalia incompleta et particularia incompleta, ut ly omne, pro generibus singulorum, non pro singulis illius generis; ut si dicas: Omne animal fuit in arca Noe, quod verificatur de omni specie animalis, non de omni individuo. Et similiter ly uterque facit universalitatem incompletam; et ly contingenter, quia resolvitur per ly et copulative, et per

ly possibiliter, quod est modus particularitatis. Si enim dicas: Homo contingenter currit, resolvitur sic: Homo possibiliter currit, et possibiliter non currit. Unde si isti modi incompleti in utraque propositione opposita affirmentur, vel in utraque negentur, etiam si alias copula ipsa in una propositione nogetur, et in alia affirmetur, nullam legem participant oppositionis; ut si dicas: Omnis homo contingenter currit; aliquis homo contingenter non currit, ubi ly contingenter utrobique affirmatur, non sunt contradictori nec legem oppositionis participant; imo sunt aequivalentes ex parte modi, quia utrobique ly contingenter includit universalitatem, et particularitatem. Si tamen du exponibiles includant virtualiter exponentes contrarias, habent oppositionem contrariam; utist : Tantum homo est animal; tantum homo non est animal, sunt contrarie; quia inter suas exponentes habent istas: Omne animal est homo; omne animal non est homo.

Ad cognoscendum propositiones contrarias et subcontrarias, tam de modo, quam de lege sunt du regul . Prima: Quando dantur du propositiones opposit qualitatis circa eadem extrema, si affirmativa infert contradictoriam negativ , et non infertur ex illa, tales propositiones sunt contraria). Secunda Quando sunt du propositiones opposit qualitatis circa eadem extrema, si ex contradictoria negativ inferatur affirmativa, sed non e converso, tales sunt subcontrari . Itaque semper attendenda est, quasi pro principio et regula, contradictoria negativ (qu semper affirmativa est) et videndum est an inferatur ex una affirmativa, vel inferat illam, ut inde judicemus an propositio sit contraria, vel subcontraria-

Ratio prim regul est quia, po-