Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 469

bilis. Si primum, est intentum; si secundum, sequitur quod omnes partes substantiae confluant ad punctum. Et hoc vel fit in instanti, vel tempore. In instanti non potest, quia fluxus, seu motus non potest fieri in instanti. Si in tempore : ergo quamdiu durat tempus illud, durant partes; et tamen non est quantitas. Nec est major ratio cur ad unam partem confluat illa substantia, quam ad aliam, ergo manebit sicut antea.

Gonfirm. : Quia si duee partiales substantiae uniantur, et de novo acquirantur, ut fit in nutritione, et Deus auferat ab illis quantitatem, vel illae partes manebunt unum, vel distinctae, id est una pars non erit alia. Si hoc ultimum, habetur intentum. Si primum, ergo amittent principia individuantia et differentias individuales, eisdem permanentibus, quod implicat. Et idem argumentum est de duplici igne, quorum unus produxit alium, si uniantur inter se et Deus auferat quantitatem. Vel manebunt diversae partes, vel non : si manent, habetur intentum ; si non manent, ergo ablata quantitate est idem et unum producens et productum. Similiter si in ligno trium palmorum auferat Deus quantitatem a duobus palmis extremis relicta quantitate in medio, tunc illae duae extremitates sunt diversae partes ligni et sine quantitate. Ergo.

Haec omnia eamdem inculcant difficultatem, et ex unico principio dissolvuntur, nempe quod substantia ante quantitatem non habet partes formaliter extensas, id est ordinatas et inconfusas; habet tamen partes radicaliter, id est capacitatem ad recipiendum illam ordinationem et distinctionem partium, quee sine quantitate manent penetratae et se totis unitae, quod est non habere partes extra partes. Neque hoc mi-

rum videri debet, quia sublata quantitate tolluntur omnia indivisibilia, et extremitates, sine quibus partes non uniuntur extensive, id est penes extremitatem unius et alterius, sed penetrative et se totis : manet ergo tota entitas partium sublata quantitate, sed confusa et per modum unius, non autem est ibi alia et alia pars integralis formaliter, sed solum radicaliter.

Igitur ad primum casum dicimus quod, sublata quantitate, substantia non conflueret ad punctum sed careret omnibus punctis, et consequenter omni unitivo partium per modum extensionis, quia ut bene advertit D. Thomas, in ii, dist. xxx, q. i, a. i, substantia sine quantitate non est indivisibilis per reductionem partium ad punctum, quod est principium quantitatis, sed per carentiam omnis divisibilitatis. Unde non esset in illa substantia aliquis motus, sicut neque locus physicus, sed solum esset in universo tanquam quaedam pars illius, non ut locatum in loco; omnes enim istae imaginationes tollendae sunt, quia sequuntur quantitatem ut locatam, ut bene docuit Cajetanus, i part., quaest. Iii, art. i, circa medium. Quare illa substantia neque est distans, nec alicubi positive; sed solum haberet existentiam suam sine loco, sicut res extra mundum, et angelus non operans.

Ad confirm. respond. : Quod ablata quantitate a partibus, non manent actu distinctae, sed confusae, et una entitas cum capacitate radicali distinctionis partialis. Et quando dicitur quod una pars non est alia, et quod non stat amittere differentias individuales manentibus eisdem. Resp. negando suppositum, quia remota quantitate nulla pars manet actu, sed solum radicaliter et in potentia ; unde omnis differentia individualis in genere partis cessat, quia