Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 470

in actu non datur pars. Nec remanent eaedem partes semotis differentiis : quia, ut diximus, partes non manent in actu, sed substantia quaedam confusa capax partium, non actu ex partibus composita ; sicut si daretur materia sine forma, nullum esse formale actu haberet, sed solum in capacitate et potentia, ut in i Physic., dicetur.

Instabis : Duo individua, v. g. duo lapides, semota quantitate, adhuc remanent distincta secundum differentias individuales, licet a quantitate dependeat eorum individuatio; ergo et partes substantiales distinctas manebunt actu secundum distinctionem substantialem, licet illa a quantitate dependeat. Respond. negando consequent. Et disparitas est, quia distinctio individuorum dependet a quantitate ut dividente et separante; divisione autem semel facta, si removeatur quantitas, cum ipsae substantiae iterum non uniantur inter se, separatae manent et non unum, idque habent per ordinem ad quantitatem, licet illa non informentur; sicut anima, quae individuatur per ordinem ad corpus, etiam separata a corpore per ordinem ad illud individuatur, et accidens separatum per ordinem ad subjectum. At vero partes in eodem toto non distinguuntur per quantitatem ut dividentem et separantem eas, sic enim partes non manerent, sed tota, sed per quantitatem ut ordinate eas unientem, scilicet non se totis et confuse, sed per extremitates, unam ponendo extra aliam, sed non dividendo ab alia. Remota autem quantitate solvitur ista unio sic ordinata et extensa, et succedit alia, qua partes illae se totis et confuse uniuntur, seu potius fiunt unum in substantia, et ita impeditur earum distincti* in ratione partis, et hoc est amittere differentias individuales partium; partes enim in ipso

toto non habent differentias individuales simpliciter, quee solum fiunt per divisionem, sed secundum quid, quia revera unum componunt, et simpliciter individua distincta non sunt. Unde actualis earum distinctio in genere partis non manet actu, remota quantitate, sed in potentia; quia unio illa ordinata, qua distinguebantur, mutatur in aliam confusam, quae distinctionem actualem impedit.

Ad illud de producente et producto, quod erunt idem in illo casu. Respond.: Quod nunquam producens et productum sunt idem quando exercetur productio; sed ea cessante, res quee producit bene potest transire in substantiam producti, ilique uniri, ut si filius comedat patrem, et tunc remota quantitate, solum virtualiter et radicaliter distinguentur illae partes. Et de potentia absoluta per transubstantiationem res producens potest absolute converti totaliter in rem productam.

Ad ultimum casum dicitur quod, remota quantitate ai extremis, et inter media quantitate manente, consequenter dividitur ipsa quantitas et extrema illa manent separata a toto, et fiunt individua per ordinem ad divisam quantitatem, non vero amplius partes sunt. Quod si Deus illas retinet unitas cum substantia intermedia, non manebunt formaliter partes, sed radicaliter utpote confusae, et se totis unitse cum substantia intermedia.

Et si quaeras quid est substantiam radicaliter habere partes, et quomodo differt a substantia indivisibili, ut est angelus? Respondetur: Differre a substantia spirituali, quia spiritus caret partibus negative, et secundum incapacitatem; corpus autem spoliatum quantitate caret partibus privative, et cum capacitate ad illas. Sed non dicitur actu