Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 38
sita contradictoria propositionis negativae, si illa infertur ex affirmativa, non stat affirmativam esse veram, quin contradictoria negativae sit etiam vera; siquidem infertur ex illa, et in bona consequentia, si antecedens est verum etiam et consequens. Si autem contradictoria negativae est vera, ipsa negativa non potest esse vera, sed falsa, quia contradictoria ejus est, ac per consequens pugnant in veritate illae duae propositiones, affirmativa scilicet et negativa. Rursus non pugnant in falsitate, sed possunt simul esse falsae, quia ex contradictoria negativae non sequitur affirmativa, ergo stat contradictoriam negativae esse veram, et affirmativam falsam; quia ubi non datur bona consequentia, potest antecedens esse verum, consequens falsum; sed in eodem casu etiam negativa est falsa, quia contradictoria ejus est vera; stat ergo negativam et affirmativam esse falsam. Exemplum hujus practicari potest in his propositionibus : Omnis homo currit; nullus homo currit, contradictoria enim negativae est: Aliquis homo currit, et illa infertur ex affirmativa, non vero infert illam.
Ratio secundae est ordine inverso, data duplici propositione, affirmativa et negativa, circa eadem extrema, si contradictoria negativae infert affirmativam, nunquam possunt simul falsae esse; nam si est vera contradictoria negativae, et infert affirmativam, jam illa affirmativa est vera; si autem dicitur quod affirmativa est falsa, infertur autem ex contradictoria negativae, talis contradictoria erit falsa, quia in bona consequentia, si consequens illatum est falsum, etiam et antecedens; sed tunc negativa erit vera, quia contradictoria ejus falsa est, et sic nunquam possunt esse falsae. Rursus possunt esse simul verae,
quia ex affirmativa non infertur contradictoria negativae; ergo potest affirmativa esse vera, contradictoria negativae existente falsa, per regulam malae consequentiae, in qua potest antecedens esse verum et consequens falsum; stante autem contradictoria negativae falsa, negativa est vera, quae est ejus contradictoria; ergo possunt simul esse verae. Exemplum poni potest in istis : Homo est albus; aliquis homo non est albus, data contradictoria negativae, quae est ista : Omnis homo est albus.
Ex quo sequitur quod si contradictoria negativae nec inferat affirmativam, nec inferatur ex illa, nullam legem participant, ut: Homo omne album est; homo non est albus. Et istae sunt contrariae : Petrus currit; nullus homo currit, quia illa affirmativa infert hanc : Ergo aliquis homo currit, quae est contradictoria illius : Nullus homo currit, sed non infertur ex illa, et sunt ambae falsae, casu quo Petrus sit mortuus, et Joannes currat, sunt autem contrariae de lege, sed non de modo enuntiandi.
CAPUT XVIII.
De aequipollentia propositionum.
iEquipollentia nihil aliud est, quam propositionum oppositarum penes variationem negationis xquivalentia, et ejusdem sensus significatio. Ad hoc autem sunt tres regulae. Prima: Propositis duabus contradictoriis, si uni illarum praeponatur negatio, redduntur aequipollentes. Intelligitur dummodo negatio teneatur neganter, et non infinitanter. V. g., si dicas: Omnis homo disputat; aliquis homo non disputat; si uni praeponas negationem, ut dicendo: Non omnis homo disputat, est idem ac dicere: Aliquis homo non dispu-