Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 480

test esse ultima; idque solum dependet ex designatione intellectus numerantis, quod est esse aliquid rationis.

Respondetur : Quod in numero datur in re ultima unitas secundum determinationem et designationem formalem, non materialem, id est quoad effectum terminandi et claudendi unitates; nec enim quaternarius transit ultra quatuor unitates, alias quaternarius non esset, et iste effectus in re datur; quod vero proveniat determinate ab ista unitate, vel ab illa, materialiter et accidentaliter se habet, quaelibet enim habilis est et capax ut ab illa proveniat. Itaque aliud est esse ultimam quoad designationem, aliud quoad effectum terminationis : hoc secundum datur in re, primum vero potest dependere ab actu designationis intellectus, sed ad constitutionem ipsam numeri per accidens et materialiter se habet. Et multa sunt in rebus, quae hoc genere difficultatis laborant, ut formalitas aliqua inveniatur in re, et ejus effectus, et tamen materialis designatio subjecti, seu partis in qua est illa formalitas, dependeat ab intellectu; verbi gratia in circulo, qui est finitae ot determinatae quantitatis, necessario datur principium, medium et finis, alias quantitas non est finita, et tamen in qualibet parte designari potest ratio principii, aut medii, aut finis, quod ex natura rei designatum non est. Et similiter punctum in medio lineae est finis unius partis et initium alterius, et tamen quod respectu hujus partis determinate, vel alterius, sit principium, vel sit finis, dependet a designatione intellectus, et materialiter se habet. Idem est de unitate loci, vel fluvii, in quibus istae partes, vel superficies designatae materialiter se habent ad unitatem loci, vel fluvii, dummodo maneant semper sub aliqua

habitudine ad eumdem terminum.

Et horum ratio est: Quia forma dans unitatem istis rebus non habet designationem omnino absolutam, sed respectivam. Quod enim ista pars sit principium vel finis, ultima vel prima, respective dicuntur, cum tamen constet dari in re ultimum et primum, finem et initium, hoc ipso quod quantitas finita est, licet eorum designatio respectivasit; et ideo materialiter variabilis est, formaliter autem semper est fixum, quia semper formalis ratio ultimi habet rationem formae, non materiae, et reliqua, quae ultima non sunt, semper habent rationem materiae et determinabilis. Quod vero denominative et materialiter dicitur ultimum, variabile est in recipienda ista denominatione. Et ita falsum est quod in numero aliqua ad invicem sint materia et forma, formaliter loquendo; solum enim ratio ultimi est forma; sed id quod denominative est ultimum potest exuere illam denominationem formae, et sic res quae modo est denominative forma, poterit esse denominative materia, vel e converso; non ipsa formalitas ultimi potest esse materia.

Sed inquires : An ista formalitas ultimae unitatis sit forma numeri physica, vel metaphysica; et, si ipsa intrinsece non componit numerum, quae sit forma numeri intrinseca? Resp.: Aliquos sentire quod ultima unitos est differentia numeri, et forma metaphysica. Sed omnino falluntur, cum differentia praedicetur de toto, ultima autem unitas non praedicatur de toto numero, nam quinarius non est ultima unitas. Unde dicendum est quod ultima unitas est forma partialis et extrinseca respectu aliarum unitatum, licet cum aliis componat numerum, non quod accidens componatur ex materia et forma, sed eo modo, quo