Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 486
nem vero ad discretam pertinere; quidam vero excludunt.
Dico ergo primo : In sententia S. Thomae et vera, motus, tempus et locus non sunt species quantitatis per se, sed sunt quanta per accidens; et eodem modo unum, atque aliud S. Doctor excludit.—Haec plurium Thomistarum est, et videri possunt Sanchez, lib. v, quaest. xiv; Arauxo, v Metaphysic., quaest. m, art. v. Sed luce clarius constat testimonium D. Thomae, hac parte, ut mirum sit de hoc aliquos ejus discipulos dubitasse. Ita enim habet, v Metaph., lect. i, § Distinguit modos, tc.: « Ponit duos modos quantitatis per accidens, quorum unus est secundum quod aliqua dicantur quanta per accidens, ex hoc solo quod sunt accidentia alicujus quanti, sicut album et musicum per hoc quod sunt accidentia alicujus subjecti, quod est quantum. Alio modo dicuntur aliqua quanta per accidens, non ratione subjecti in quo sunt, sed ex eo quod dividuntur secundum quantitatem ad divisionem alicujus quantitatis, sicut motus; quae dicuntur quaedam quanta, et continua propterea quod ea quorum sunt, sunt divisibilia, et ipsa dicuntur ad divisionem eorum. Tempus enim est divisibile et continuum propter motum; motus autem propter magnitudinem, non quidem propter magnitudinem ejus quod movetur, sed propter magnitudinem ejus in quo movetur; ex eo enim quod illa magnitudo est quanta, et motus est quantus, et propter hoc quod motus est quantus sequitur tempus esse quantum. Unde haec non solum per accidens quantitates dici possunt, sed magis per posterius in quantum quantitatis divisionem ab aliquo priori sortiuntur.» Hucusque 8. Thomas. Et tandem concludit ibi non poni ut species quantitatis, quia considerantur species quantitatis
quantum ad ipsum esse quantitatis et ideo illa, quae non habent esse quantitatis nisi ex alio, non ponit ibi species quantitatis, sed dicit esse quantitates per accidens, ut motum et tempus.
Ex quo manifeste deducitur non bene glossare D. Thomam qui dicunt ipsum non negare quod tempus et motus sint quanta per se, sed quod imperfectissimo modo id habeant, quia ad divisionem alterius dividuntur, non quia ratione subjecti quanta sint, ut album, quod requiritur ad rationem quanti per accidens. Sed Divus Thomas aperte vocat utrumque modum quantitatem per accidens, non unum per accidens, et aliud per se imperfecte; et quidquid sit de modo quantitatis per accidens, certe ita censet D. Thomas motum et tempus esse quanta per accidens, quod excluduntur a praedicamento quantitatis et a speciebus ejus; ergo sunt quanta per accidens, ut requiritur ad nostrum intentum.
Et quidem quod attinet ad locum, rejicitur facile ab omnibus, quia locus non habet de quantitate nisi vel superficiem, vel rationem ambientis et circumdantis locatum. Et primum non est quantitas distincta a specie quantitatis, quae est superficies; in ratione autem ambientis non addit novum esse, vel rationem quantitatis, sed continentiae, vel applicationis. Et ideo compendiose D. Thomas, loc. cit., rejecit locum ab hoc praedicamento, dicens quod locus non ponitur inter species quantitatis, quia habet aliam rationem mensurae, sed non aliud esse quantitatis.
Circa motum autem et tempus, cum successiva 9int, omnis autem successio vel est continua, vel discreta, praecipue nunc loquimur de successione continua, nam illa successio discreta, quae omnem conti-