Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 487

nuitatem in suis partibus excludit, solum constat ex indivisibilibus, seu instantibus, et sic in spiritualibus reperitur. Continua autem successio, quee habet partes fluentes et non permanentes, ex triplici capite potest obtinere quantitatem, seu extensionem : Primo, ratione termini, seu formae, quae per partes fit; et quod per partes, et non simul fiat, potest dependere ab imperfectione agentis non valentis simul totum terminum introducere, vel ex resistentia contrarii in passo, propter quam vincendam res paulatim fit. Secundo, ratione ipsius fluxus, seil morae, qua successive partes decurrunt. Tertio, ratione spatii, cujus magnitudo et distantia nonnisi extensione vincitur.

Et licet aliqui in motu quantitatem per accidens agnoscant solum ex primo capite, praesertim propter debilitatem agentis, vel resistentiam contrarii, alii solum ex secundo, tamen D. Thomas, his omissis, solum ratione spatii in quo fit motus ejus magnitudinem et quantitatem desumpsit. Cujus ratio est, quia motus consideratus in ordine ad terminum est quid incompletum, quasi via et fieri ipsius termini, reduciturque ad genus, seu praedicamentum sui termini, terminus autem motus solum est ubi, qualitas et quantitas, ut probatur in v Physic. Unde ratione termini non potest quantitatem habere, quae species quantitatis sit, quia nec omnis motus habet pro termino quantitatem, et ille qui habet ratione termini non constituetur in ratione distinctae speciei quantitatis a suo termino, sed ab ipso dicetur quantus. At vero successio motus, quae sumitur secundum fluxum, et moram qua durat ipse motus constituit tempus, quod non praebet quantitatem motui, sed potius a motu accipit quantitatem; imo si motus ratione termini

esset quantus, non essent duae species quantitatis distinctae tempus et motus, quia non essent duae quantitates, sed motus esset quantus per tempus. Repugnat autem quod duratio alicujus rei sit primo et per se quantitas illius, quia duratio non est aliud quam esse rei continuatum; quod vero ista continuatio sit divisibilis et quanta ut in nobis, vel indivisibilis ut in angelis, non habet ex sola ratione durationis, quae utrobique est esse continuatum, sed ratione rei durantis, ergo duratio ex se non est quantitas, sed ratione subjecti. Constat etiam a signo, quia potest dari multus motus parvo tempore, et e contra, ergo quantitas temporis non quantificat motum per se primo.

Quare optime D. Thomas quantitatem motus ex quantitate ejus in quo fit motus desumpsit, scilicet ex spatio, seu distantia inter terminos inter quos est motus; in motu enim locali est spatium constans ex pluribus locis, in qualitate ex pluribus terminationibus, seu gradibus in eadem qualitate, vel ex transitu unius qualitatis ad aliam in diversis, in augmentatione ex pluribus partibus quantitatis, et secundum istam distantiam vincendam motus divisibilitatem habet et quantitatem. Etenim motus de se non dicit nisi transitum illum, quo ens aliquod est in fieri, et partim in potentia, partim in actu; ergo in tantum iste transitus habebit quantitatem, inquantum fuerit divisibilitas et distantia inter terminos, in quibus fit transitus; si enim nulla distantia est, ut inter privationem seu negationem et formam, in instanti fit mutatio de non esse ad esse; si vero est mutatio inter terminos positivos, hoc ipso est motus divisibilis, quia est distantia inter eos. A distantia ergo, seu spatio sumit motus quanti-