Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 488

tatem, de se vero illam non praebet, solum enim reddit subjectum motum non quantum.

Et ex hoc etiam ostenditur tempus non esse quantitatem per se, sed quantificatum ab alio. Est enim quantitas temporis quantitas Jurationis motus, et secundum prius et posterius in motu est prius et posterius in tempore, ut dicitur in iv Physic.; et consequenter divisibilitas et extensio temporis, quam non est aliud quam prius et posterius in illo, ex isto prius et posterius in motu desumitur; non ergo divisibilitatem extensionem habet per se, sed ratione motus, et ideo est quantum per accidens, id est per aliud, quod est non esse speciem per se quantitatis.

Nec valet respondere, ut respondent aliqui, quod tempus habet quantitatem cx alio quasi efficienter et originative, non formaliter; quia habet secundum se indivisibilia diversa a motu, scilicet instantia, consequenter etiam partes diversas, partes autem motus solum praesupponuntur ad tempus, sicut linea ad superficiem, superficies ad corpus, et tamen quodlibet illorum per se est species quantitatis.

Sed contra est : Quia motus et tempus comparantur sicut duratio et res durans, nulla autem res efficit suam durationem, sicut nec suum esse; unde neque quantitas motus efficere potest quantitatem temporis. Et praderea, ut tempus haberet quantitatem per se distinctam a motu, deberet addere novam extensionem, seu partes ad partes motus, sicut superficies ad lineam, et corpus ad superficiem, et sicut numerus dividendo continuum addit novum modum extendendi et mensurandi discrete; at vero tempus non habet aliam divisibilitatem et extensionem, quam motus, quia est prius et posterius in motu; alioquin

si adderet distinctas partes, non esset solum duratio ejus, neque numerus motus secundum prius et posterius, numeraret enim aliquid aliud, quam partes motus, scilicet illas partes, quas adderet supra motum. Quomodo autem indivisibilia temporis, quae sunt instantia, non distinguantur ab indivisibilibus motus, dicemus in solutione ad secundum argumentum.

Dico skcundo : Oratio non est species quantitatis essentialiter et per se, sed modo quodam metaphorico. — Et quidem Philos., in v Met., inter species quantitatis non ponit orationem. Et ita etiam sentit Cajetanus, in cnp. de quantitate.

Et ratio est : Quia oratio in tantum dicitur quantitas, in quantum constat syllabis longis et brevibus, quod totum pertinet ad pronuntiationem vocis velociori vel tardiori modo; sed vox ipsa qualitas est, non quantitas, jd est sonus ab animali prolatus; pronuntiatio autem motus est; velocitas, vel tarditas sunt modi consequentes motum, qui, si constituerent quantitatem in oratione, etiam constituerent in motu. Quare neque ex parte vocis, quae est qualitas, neque ex motu et ejus velocitate et tarditate, quae sunt quanta per accidens, oratio, vel ejus syllabae sunt species quantitatis per se.

Alii recurrunt ad morulas, seu durationes prolationis syllabarum, qua' videntur quamdam extensionem importare. Sed morulae istae in re non sunt aliud quam tempus, quod est duratio motus; tempus autem posuimus cum D. Thoma inter quantitates per accidens. Unde D. Thomas in Opusculo xiviii, tract. de quando,, cap. ult., etiam orationem reducit ad mensuram temporis discreti, seu prolationis illius soni.

Alii quantitatem orationis consti-