Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 39
tat; et si dicas : Non aliquis homo non disputat, est idem ac dicere : Omnis homo disputat. Similiter: Nullus homo disputat; aliquis disputat; si dicas: Non nullus disputat, est idem ac dicere : Aliquis disputat; non aliquis idem ac nullus. Et hinc etiam colliges quomodo quacumque propositione data, per solam praepositionem negationis fiat contradictio, quia negatio est malignantis naturae destruens quidquid invenit post se; unde sicut praeposita contradictoriae facit illam aequipollentem, ita praeposita eidemmet propositioni efficit contradictoriam ejusdem.
Secunda regula: Positis duabus propositionibus contrariis fiunt aequipollentes postponendo negationem subjecto propositionis ante copulam; ut: Omnis homo currit; nullus homo currit, fiunt aequipollentes dicendo : Omnis homo non currit, vel: Nullus homo non currit. Quae regula intelligitur ubi distributio est completa, alioquin potest habere instantiam; ut in his: Uterque homo disputat; nullus homo disputat, non fient aequipollentes per solam postpositionem negationis, et tamen sunt contrariae de lege, quia possunt esse simul falsae, casu quo tantum unus homo disputet et non duo; nunquam tamen est casus quo possint simul esse verae.
Tertia regula est pro subalternis, ut : Omnis homo disputat; aliquis homo disputat; fiunt aequipollentes per praepositionem et postpositionem; ut si dicas : Non omnis homo non disputat, aequipollet huic : Aliquis homo disputat; et: Non aliquis homo non disputat, aequipollet illi : Omnis homo disputat. Unde versus: Pra Contradic, Post Contra, Prae postque Subalter.
De subcontrariis non dantur aequipollentiae, quia non sunt capaces. Si enim praeponas negationem, red-
ditur universalis propositio, et consequenter non aequipollens particulari, ut: Quidam homo est albus; quidam homo non est albus; si dicas : Non quidam homo est albus, est idem quod nullus. Si postponas negationem subjecto in affirmativa, fiet non aequipollens, sed formaliter negativa; ut: Quidam homo est albus, si postponas negationem fiet negativa : Quidam homo non est albus, non autem aequipollens negativae. Si vero ipsi negativae postponatur, fiet repetitio inutilis : Quidam homo non est albus. Colligendo ergo omnes aequipollentias fiunt isti versus :
Non omnis quidam non ; omnis non quinsi nullus. Nonnullus quidam; nullus non valel omnis. Non aliquis nullus; non quidam non valel omnis. Non alter, neuter; neuter non praslalulerque.
CAPUT XIX.
De conversione propositionum.
Conversio est mutatio extremorum propositionis de subjecto in praedicatum, et de prodicato in subjectum servata qualitate et veritate; idest quod maneat copula affirmativa, aut negativa utrobique, et utraque sit vera : quod intelligitur si illa quae convertitur veritatem habeat, ita quod si veritas habetur, mutanda non est. Ubi semper oportet diligenter attendere quid sit vere subjectum, et vere praedicatum in propositionibus, ut illa transmutentur et non alia; ut si dicas: Caput habet homo, ly caput non est subjectum, sed ly homo, quia reddit suppositum verbo; unde debet converti sic : Ergo habens caput est homo. Et si dicas: Ad equitandum requiritur equus, convertitur in hanc : Requisitum ad equitandum est equus, quia ly requiritur est praedicatum.