Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 489

tuunt in quadam harmonica consonantia orationis ex suis partibus. Sed iste concentus, sive harmonia non est quantitas, sed proportio, quae pertinet ad relationem, vel ad summum ad qualitatem. Et quidem, si sit proportio metrica, ut invenitur in carminibus, praeterquam quod hoc totum pendet ex impositione, non eat commune omni orationi, sed tantum poeticae. Si autem sit harmonia et proportio orationis in ipsa expressione et vivacitate significationis congruae, totum hoc est ex impositione humana in voce, non vero ad quantitatem realem pertinet. Proportio autem et harmonia in ipsa prolatione vocis non magis facit speciem quantitatis, quam proportio partium in quolibet motu.

Denique alii dicunt orationem esse quantitatem discretam, sed innominatae et innotae speciei. Sed hi ignorantia se defendunt, quae impugnari non potest. Denique oratio, si non sit vox significativa secundum proportionem brevitatis vel longitudinis in syllabis prolata, non habet rationem numeri specialis; hoc autem totum non est aliquid naturale, sed ab impositione humana dependens, et ideo solum-metaphorice est species quantitatis.

Sed inquires: Cur ergo Philosophus, in Prtedicamentis, et D. Thomas, in Opuscul. xlviii, numerant inter species quantitatis locum, tempus et orationem. Respondet D. Thomas, v Metaphysic., lect. xv citata: « Quod Philosophus in Praedicamentis posuit tempus quantitatem per se, cum in Metaphysica ponat ipsum quantitatem per accidens, quia ibi distinxit species quantitatis secundum diversas rationes mensurae: aliam enim rationem mensurae habet tempus, quod est mensura extrinseca, et aliam magnitudo, quae est mensura intrinseca;

hic autem considerat species quantitatis quantum ad ipsum esse quantitatis, et ideo illa, quae non habent esse quantitatis nisi ex alio, non ponit hic species quantitatis, sed quantitates per accidens. » Sic D. Thomas. Et si dicas: Si tempus est quantitas per accidens, quomodo habet rationem mensurae per se, cum mensura sit passio quantitatis?

Respond.: Quod ex eadem quantitate potest nasci diversa mensura secundum diversam modificationem et applicationem ejus: sicut aliter mensurat quantitas intrinsece informans, vel extrinsece applicata; et ita quia est eadem quantitas in tempore, et in magnitudine, vel motu, non dicunt diversas species quantitatis per se, dicunt tamen diversas mensurationes propter diversum modum applicandi. Aliud est in numero, qui non solum habet diversum modum mensurandi, sed etiam diversum modum extendendi a quantitate continua; dividit enim et solvit continuitatem.

Solvuntur argumenta.

Primo arguitur: Nam locus, licet materialiter sit idem quod superficies, formaliter tamen habet aliam rationem mensurandi, quia superficies extendit informando, locus ambiendo; constat autem quod etiam superficies materialiter est ex lineis, et numerus ex quantitatibus continuis, et tamen constituunt diversam speciem quantitatis: ergo et locus.

Respond.: Esse disparem rationem, quia superficies addit ad lineam novas partes et novam rationem extensionis, licet praesupponat extensionem lineae. Numerus etiam solvit modum extensionis continuae et transfert in discretam, quae di-