Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 490
versa est a continua in ratione extensionis. At vero locus non addit supra superficiem nisi tantum applicationem ad aliquid extrinsecum, quod ambit.
Secundo arguitur : Nam motus et tempus habent partes novo modo extensas, scilicet penes diversas moras et successiones, quibus partes fluunt. Habent etiam diversa indivisibilia, quibus partes successive copulantur, scilicet in motu mutata esse, et in tempore instantia : ergo nihil deest illis ad rationem quantitatis per se. Neque enim requiritur essentialiter ad quantitatem extensio per spatium locale, sed sufficit quod sit per spatium durationis; in hoc autem spatio vera extensio partium successivarum datur, quarum una non penetratur cum alia, sed succedit ipsi. Quod vero dependeat a quantitate continua quantitas ista successiva, non tollit quod sint verae quantitates motus et tempus; sicut corpus dependet a superficie et tamen vera quantitas est.
Respond. Quod partes istae : successivae motus non addunt ad partes magnitudinis, seu spatii novam extensionem, sed novum modum oppositum permanentiae, quatenus partes motus, id est termini, qui acquiruntur in spatio, seu distantia, non simul existunt, sed transeunt, qui modus transeundi non dicit formaliter modum novae extensionis, sed carentiam permanentiae, ut de se patet; ex eo autem quod motus non dicat rationem extensionis distinctam a magnitudine consequitur quod tempus, quod est ejus duratio, non habeat distinctam quantitatem a motu, quia tempus duratio motus est, nec alias partes habet quam motus, cujus numerus est secundum prius et posterius; licet non quilibet motus sit tempus, sed solum regulatior et uniformior; et in hoc est magnum discrimen inter
motum et tempus comparative ad magnitudinem, ac inter corpus et superficiem, quia corpus licet supponat superficiem addit novas partes ad illum, tempus autem non addit novas partes ad motum, neque motus ad magnitudinem spatii, seu distantiae, in qua exercetur.
Et ad id quod additur de indivisibilibus motus et temporis. Respond.: Instantia temporis non distingui ab indivisibilibus motus, quae sunt mutata esse in eo motu, in quo tempus est subjective, sicut neque partes temporis a partibus motus differunt. Similiter indivisibilia motus non sunt alia ab indivisibilibus spatii, vel termini acquisiti per motum in spatio, seu distantia, connotando tantum successionem et negationem permanentiae in his indivisibilibus. Sed de hoc latius in Physicis.
Tertio arguitur : In oratione metrica, seu harmonica est invenire diversas partes secundum longitudinem et brevitatem prolationis, quae sunt distinctae durationis, et diversus ordo prioris et posterioris secundum numerum prolationum, quae mensurantur syllabis, sicut numerus unitatibus. Cur ergo non erit distincta species numeri?
Respond. : Totum hoc non dicere aliquid distinctum quantitative a motu discreto, vel continuo, aut ejus duratione, quae est tempus; unde oratio quantificatur discrete a motu discreto prolationis vocis, non ipsa novo modo quantificat. Quod vero addatur harmonia et acutum vel grave, velox vel tardum in prolatione vocis, potius sunt qualitates, quam quantitates orationis.
ARTICULUS IV.
Utrum linea, superficies et corpus sint verse species quantitatis.
Differentia inter istas tres quantitates sumitur ex Philosopho, vMet.,