Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 491

cap. xm, lect. xv, apud D.Thomam, quod magnitudo continua ad unum est longitudo, seu linea; quae vero est continua ad duo, est latitudo; quae ad tria, profundum. Hinc sumitur definitio lineae, quod est dimensio versus longitudinem; superficiei, quod est extensio versus latitudinem; corporis, quod est extensio versus profunditatem. Corpus continuatur superficiebus, superficies lineis, linea punctis. Punctum est indivisibile ex omniparte. "EX imaginamur lineam fieri motu puncti, superficiem motu lineae versus latitudinem, corpus motu superficiei versus profunditatem. Omnibus istis quantitatibus est communis quantitas continua, quae definitur illa cujus partes communi termino copulantur, hoc est habet partes, quae unico indivisibili uniuntur et se tangunt; si vero duplici indivisibili se tangunt, erunt contiguae partes, non continuae.

In his tribus dimensionibus, corpus sine controversia recipitur pro vera specie quantitatis, cum undique divisibile sit. Et corpus de genere quantitatis significat profunditatem, corpus vero quod est de genere substantiae, et condividitur contra spiritum, est illa substantia, quae petit hanc profunditatem. Circa alias duas species, scilicet superficiem et lineam, non desunt auctores qui eas a praedicamento quantitatis excludant, ut M. Cab., hic disp. ii, dub. v, Hurt., .disp. xiii Met., lect. vi, licet reductive admittant in quantitate ut quid incompletum et habens indivisibilitatem, sicut punctum solum reductive est quantum ut terminans, vel initians, aut continuans extensionem.

Et hinc sumitur primum fundamentum pro hac sententia : Quia linea et superficies intrinsece sunt quid incompletum, sicut punctum, ergo non possunt constituere

speciem per se et directe in hoc praedicamento, sicut neque alia entia incompleta in aliis praedicamentis. Ant. proh. : Quia essentialiter sunt partes componentes corpus, ergo essentialiter sunt quid incompletum; et sicut punctum, quia per se ordinatur ad componendam lineam, non est de praedicamento quantitatis, ita cum linea et superficies por se ordinentur ut partes ad componendum corpus, non sunt species, saltem per se et directe in hoc praedicamento.

Secundo fundatur hapc sententia : Quia differentiae istarum specierum sunt negativae, nam linea differt a superficie solum per carentiam latitudinis, nam longitudinem ipsa habet; et superficies a corpore per carentiam profunditatis : non ergo habent differentiam positivam, qua constituantur in ratione positivae speciei. Unde roboratur argumentum, quia in linea solum est longitudo et carentia latitudinis. Per carentiam non constituitur in specie quantitatis, per longitudinem est aliquid incompletum componens superficiem et uniens partes ejus, ergo non habet unde sit ens completum in genere quantitatis.

Tertio : Quia ista indivisibilia penetrantur cum aliis partibus, ergo per se loquendo non sunt species quantitatis, quia quantitas est impenetrabilis. Antec. manifestum est, quia illud est continuum, cujus partes unico termino indivisibili copulantur, ergo terminus copulans debet esse intra utramque partem, alias utramque non copularet, et ita cum linea partes superficiei copulet, et superficiei partes corporis, intra utriusque partes debet penetrari, et sic non resistunt penetrationi, ut exigit ratio quantitatis. Et confirmatur, quia si duo corpora eeque plana se mutuo tangant, una superficies alteri penetratur, tum quia in omni