Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 492

parte superficiei se tangunt, quod est penetrari, tura quia sub eodem indivisibili loci continentur; nam si duplici indivisibili aeris ambientis continerentur, cum unum corpus sit alteri immediatum, duo quoque indivisibilia in aere immediata essent, quod est impossibile, cum in continuo post quodlibet indivisibile sequatur pars.

Nihilominus opposita sententia est Aristotelis, v Met., cap. xvn, et ibi S. Thomee, lect. xv, ubi inquit: « Quod sunt tres species magnitudinis, quas ibi Philosophus enumerat, scilicet longitudo, latitudo ct profunditas. » Et idem habet in Opuscul. xlviii, tractat, de quantitate; et in iv, dist. x1, quaest. i, art. ii, ad 3, dicit: « Quod linea aliquando accipitur proprie pro ipsa dimensione, quod est prima species quantitatis continuum. » Et haec est communis sententia inter auctores et sectatores Aristotelis. Videatur Curs. Carmel., hic disp. xm, quaest. iv. Et fundamentum est, quia tam linea quam superficies independenter a corpore, et secundum proprias rationes sunt extensae et divisibiles in partes' linea enim constat partibus longitudinis, et hanc extensionem non participat a corpore, sed potius corpus habet ab ipsa linea longitudinem: ergo secundum se essentialiter participant rationem quantitatis, scilicet extensionem et divisibilitatem in partes; nec enim de ratione quantitatis in communi est quod sit divisibilis ex omnibus partibus et omni modo; ergo nihil vetat quod per se et essentialiter quantitates sint. Rursus specie distinguuntur, tum quia ipso positiones extensionis diversas sunt, scilicet secundum longitudinem, latitudinem et profunditatem, tum quia diverso proprietates ad illas sequuntur, ut constat, quia linea est brevis aut longa, superficies lata vel stric-

ta, corpus altum et profundum; ergo sunt distinctos species dimensionis; habent etiam distincta continuativa, linea enim punctis continuatur, superficies lineis, corpus superficiebus, quod omnia distinctionis specificos signa sunt.

Nec mirum esse debet quod una istarum specierum componat aliam, id enim provenit tum ex speciali ratione quantitatis, quia, cum ratio ejus sit extensio partium, quod est que species quantitatis, quod affert positionem partium, potest alteri deservire ut conjunctis partibus resultet integrum continuum; tum quia species minus perfectos possunt concurrere, aut materialiter supponi ad compositionem perfectionis, sicut elementum componit virtualiter mixtum, sicut paries domum, sicut ternarius senarium. Et sicut in numero, seu multitudine unitates componunt illam, non ratione negationis, quam unitas importat, sed ratione positivi, quod habet, etiam seorsum secundum se sit species distincta a numero; sic linea et superficies componunt corpus ratione divisibilitatis dando partes, ratione vero non indivisibilitatis non dant partes, sed continuationem.

Ad primum ergo pro opposita sent. respond. ex dictis: Lineam et superficiem esso veras et completas species quantitatis, licet materialiter componant corpus. Neque enim earum formalitates consistunt in hoc probase quod ordinentur ad componendum, sicut materia et forma in substantia, sed etiam seorsum et separatos a corpore habent veram et propriam extensionem, sicut partes ipsos separatos a corpore veram rationem quantitatis retinent. Quare in hac parte non magis probat argumentum de linea et superficie, quam de partibus corporis; non minus enim ex lineis componitur quam