Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 493

ex aliis partibus; unde sicut partes per se sumptae sunt vera; quantitates, licet materialiter possint componere aliud totum, ita linea et superficies. Nec est simile de puncto, quia omnino caret partibus, et sic nullam quantitatem habet. Quomodo vero una species possit aliam sibi oppositam componere? Respondetur: Quod una species ut opposita est formaliter non componit aliam, sed materialiter; quia entilas unius supponitur ad entitatem alterius, sicut qualitas mixta, ut albedo et sapor etc., supponit primas qualitates, ex quibus resultat, v.g., frigus aut calorem, et unitas componit numerum, et unus numerus alium materialiter.

Ad secundum respond.: Lineam distingui a superficie formaliter, non per carentiam latitudinis, sed per ipsam positivam longitudinem, quia hanc non includit superficies formaliter, ut superficies est, sed ratione lineae, quae materialiter ad illam praesupponitur. Unde longitudo, quae materialiter se habet in superficie, formaliter se habet in linea, sicut ternarius se habet materialiter in senario. Et inde patet ad conf.: Quod longitudo non est aliquid incompletum in suo genere, cum secundum a corpore veram quantitatem habeat; potest tamen materialiter concurrere ad aliam speciem quantitatis, non solum ut indivisibile, sed etiam dando partes, quas habet: sicut una propositio componit aliam, et paries domum, et unus numerus alium.

Ad tertium respondetur: Quod indivisibile uniens partes, pro ea parte, qua indivisibile est, non penetratur, quia partes non habet, imo facit quod partes, quas unit, non penetrantur, eo quod penes extremitates uniuntur; linea autem et superficies, pro ea parte qua habent partes, non penetrantur, sed illas habent

extensas, quatenus vero indivisibilia non habent partes, quas penetrant.

Ad confirmat. respond.: Quod duo plana tangunt se penes superficies, sive unum ambiat aliud, sive non, sine ulla penetratione, quia superficies m quibus se tangunt non habent partes versus profundum. Unde per hoc quod immediate se tangant non se penetrant, quia qua parte superficies se tangunt carent partibus, quae possint penetrari. Quod autem chia; superficies contiguae correspondeant eidem indivisibili aeris locantis non est quia una superficies ingreditur aliam, et penetratur cum illa, sed quia plura indivisibilia possunt eidem loco correspondere, quia non plus loci occupat unum indivisibile, quam mille, vel infinita; imo indivisibile non est in loco per se, ut docet D. Thomas, Op. xlviii, c. ii, de ubi.

Denique in praesenti advertendum est quod linea, superficies et corpus sunt species infima?; quod de linea affirmat S. Thomas, x Ethic., lect. x, circa finem; quaecumque autem diversitas in his fiat, est penes diversas figuras et situationis curvi vel redi, quadrati vel rotundi, etc.; figura nutem accidens est quantitatis ad qualitatem spectans.

COORDINATIO ET ARBOR PRAEDICA- MENTI QUANTITATIS.

Supremum genus est quantitatis. Dividitur in duas species, scilicet continuam et discretam. Discreta, juxta modum Aristotelis in Logica, dividitur in numerum et orationem vocalem. Oratio in varias species et combinationes metri et harmonia», secundum longitudinem et brevitatem prolationis dividitur, qua? magis sunt artificiosae quantitates, quam naturales. Numerus dividitur per omnes species numerorum; que-