Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 494

libet enim unitas addita facit diversam speciem numeri, ut binarius, ternarius, etc. In sententia vero supra probata oratio rejicitur ab hac divisione.

Quantitas continua, secundum modum Aristotelis in Logica, dividitur in continuam mensurantem intrinsece, et mensurantem extrinsece. Intrinsece mensurans est illa, quiffi positionem habet in continuo, et dividitur in tres species, scilicet lineam, corpus et superficiem, quarum quaelibet est species infima. Extrinsece mensurans dividitur in permanentem, ut locus, et successivam, ut tempus. Locus dividi potest in diversas distantias et modos mensurandi, ut leuca, stadium, milliare; in mensuras etiam, quae continendo et quasi locando mensurant, ut modius, amphora, dolium, etc. Tempus dividitur in dies, menses, annos etc. Secundum Metaphysicos vero solum tres illae species quantitatis continuae numerantur, scilicet linea, superficies et corpus.

QUESTI© XVII.

DE PRAEDICAMENTO RELATIONIS

ARTICULUS I.

Utrum a parte rei dentur relationes, qux sint formx intrinseca:.

Loquendo de relatione in tota sua latitudine, ut comprehendit transcendentalem et praedicamentalem, secundum dici et secundum esse, non invenio qui absolute negaverit omnem relationem. Nam etiam antiqui Philosophi non negabant relationes secundum dici, ut ex textu capitis Ad aliquid constat, licet praedicamentalem relationem, quae omnino ab absoluto ente differat, Aris-

toteles contra illos ibidem statuerit.

Loquendo ergo de relationibus in hac sententia, prout distinguuntur ab omni entitate absoluta, quod solum convenit relationibus secundum esse aliqui existimaverunt nihil aliud esse quam vel denominationes extrinsecas, vel aliquid rationis; quod Nominalibus attribui solet, et illis qui relationes reales a fundamento non distinguunt. Sed isti ultimi in sensu longe diverso loquuntur, ut infra videbimus tractando difficultatem. Denique alii existimant relationes non convenire rebum nisi secundum esse objectivum et solum esse intentionales affectiones, quibus rem unam alteri comparamus. Unde non in respectu, sed in comparatione relationes constituunt; 4n. re autem omnes relationes esse secundum dici, quia nihil aliud est relatum, quam res absoluta cognita per comparationem ad aliud. Et volunt hanc esse Aristotelis sententiam, in isto capite Ad aliquid jex Metaphysic. ,capit. xv. Et alii citant Divum Thomam, iii, quaestione vn, artic. ii, ubi docet elatum denominari aliquid, non solum ab eo quod inest, sed etiam ab eo quod extrinsecus adjacet.

Gaeterum, ut ab hoc ultimo incipiamus, nullatenus potest haec sententia Philosopho adscribi. cum manifeste in capite Ad aliquid rejiciat definitionem antiquorum, qui Solum definierunt relativa secundum dici, eo quod ex eorum definitione sequebatur etiam substantiam esse relatam, et quod eumque ens, quod cum dependentia et comparatione ad alterum dicitur. Aristoteles vero definiens relata dicit: « Quod sunt illa, quorum totum suum esso se habet ad aliud. » Sed in sententia eorum, qui solum ponunt relationes secundum dici, non totum esse relatorum se habet ad aliud; siquidem esse