Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 495
isu quod habent in re est absolutum, solum vero habent respectum, quia cognoscuntur co»par&tiyfad aliud; er8° talibus relatis non convenit definitnTAristotelis, quorum totum esse se habet ad aliud. Unde frustra Aristoteles emendaret definitionem antiquorum, si solum poneret relationes secundum dici; eas enim non negabant antiqui, neque quod comparative ad aliud cognoscerentur, et ideo bene notavit Gajetanus, in Gomment. hujus capitis Ad aliquid, quod in hac definitione Philosophus definivit relationem secundum naturam quam habet, non secundum quod cognoscitur, vel dicitur, et ideo dixit ad aliquid sunt, non vero ad aliquid dicuntur; in definitione vero antiquorum dicebatur ad aliquid dicuntur. Ergo Philosophus relationes reales jjosuit distinctas a relationibus secundum dici.
De mente S. Thom© nullatenus dubitari potest, cum ex professo impugnet eos qui dicebant relationem non esse rem natur©, sed aliquid rationis. Videat, i part., quaest. xm, artic. vii; et quaest. xxvm, artic. n; et quiffist. xxxix, artic. i; et ii Contra Gentiles, cap. xii; et quaest. vii, de Potentia, artic. vmetix; et quaest. viii de Potentia, artic. ii. Et mille aliis locis, sed praecipue in istis clare affirmat relationem esse aliquid reale et accidens inhaerens.
Fundamentum "est/quia relationes secundum dici habent esse absolutum, et non totum sunt ad aliud; relationes rationis non sunt nisi in intellectu apprehendente, a quo habent esse objectivum; sed in re, nullo intellectu considerante, inveniuntur aliqua non habentia aliud esse quam ad aliud, ergo inveniuntur relationes reales, quae non sunt secundum dici, et sic: praedicamentum seorsum arebus absolutis possunt constituere. Ant. prob.: Quia nullo intellectu considerante inveniuntur in re aliqup,
quibus nullum esse absolutum assignari potest; invenitur enim ordo, ut exercitus ordinatus, universum ordinatum; invenitur similitudo, dependentia, paterriitas P et "alia similia, quae nullo esse absoluto explicari possunt, et totum esse in eis se habet ad alterum; cujus signum est, quia non Qxistentetermino, deficit similitudo. aut paternitas; si autem esse illorum esset "quid absolutum, non deficeret ex solo defectu termini. Negare vero quod ista in re dentur, nullo intellectu formante et fingente illa, est negare id quod vel rusticissimi homines in re dari cognoscunt.
Hac ratione utitur seepe D. Thomas; aliamque indicat in i ad Anibal., dist. xxvi, quaest. ii, artic. i, petitam ex relationibus divinis, qu© in quantum distinguuntur inter se realiter a parte rei-dantur, alioquin non distinguerentur realiter personae relativa*, quod esset haereticum. Non distinguuntur autem nisi ut puree relationes sunt secundum esse; si enim in alio quam in pura relatione distinguerentur, non solum relativa, sed etiam absoluta dividerentur in Deo; ergo dantur in Deo reales relationes, licet propter summam "simplicitatem <jivinam identificatae cum substantia, Cur ergo in creatis repugnabit'dari tales relationes, quae nec substantia sint, nec infinitae? Denique quomodo intellectus puros respectus format, si non habet nisi res absolutas, seu relationes secundum dici, ad quarum instar eas formet. Eruntergo mera figmenta relationes ab intellectu format©, cum non habeant in re puras et veras relationes ad quarum instar formentur. Nec dici potest dari quidem in re istas relationes, sed per modum denominationis extrinsee©, non intrinsec© form©. Sed contra est, quia omnis extrinseca denominatio provenit ex
L <