Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 40

Triplex est conversio, scilicet simplex seu mutua, per accidens seu non mutua, per contrapositionem, quee etiam mutua est, sed penes extrema finita et infinita. Conversio simplex dicitur illa, in qua transmutatur prsedicatum in subjectum manente eadem quantitate; ut: Nullus homo est lapis, ergo nullus lapis est homo; quidam homo est albus, ergo quoddam album est homo. Conversio per accidens, seu in partem, est quando transmutatur prajdicatum in subjectum, non manente eadem quantitate; ut: Omnis homo est animal, non potest converti: Ergo omne animal est homo, quia est falsa, sed in hanc: Ergo aliquod animal est homo. Et nota quod propositiones, quee convertuntur simpliciter, si sint universales a fortiori possunt converti per accidens; quia particularis continetur sub universali. Conversio per contrapositionem est mutatio praedicati in subjectum variatis terminis penes finitum et infinitum; ut si dicas: Omnis homo est animal, sequitur bene: Ergo omne non animal est non homo; quidam homo non est albus; ergo non album, non est non homo. Quae conversio inventa est ut suppleret conversionem mutuam in his quae mutuo converti non possunt secundum se. Et proprie non est conversio terminorum, quia non manent iidem termini, seu extrema, sed est conversio secundum sensum, mutatis terminis de finitis in infinitos.

Regulae conversionum sunt: Prima: Propositio universalis negativa convertitur simpliciter. Secunda: Propositio particularis affirmativa convertitur simpliciter. Tertia: Propositio universalis affirmativa convertitur per accidens. Potest etiam converti per accidens universalis negativa. Quarta: Universalis affirmativa et particularis negativa convertuntur per contrapositionem. Fundamenta et probationes istarum conversionum tractabimus, Disput. vii, Art. m.

Ad retinendum has regulas memoriter, quatuor vocales, scilicet A. E. I. O. designatae sunt ad significandum istas quatuor propositiones. A significat universalem affirmativam, E significat universalem negativam, I significat particularem affirmativam, O significat particularem negativam. Et fit versus comprehendens omnes conversiones:

FECI simpliciter conTertilur, Eva per acci.

ASTO per contra, sic filoonversio tota,

Ubi ly Feci designat quod universalis negativa, et particularis affirmativa simpliciter convertuntur. Eva significat quod universalis negativa potest converti etiam per accidens, universalis autem affirmativa semper per accidens. Asto significat quod universalis affirmativa, et particularis negativa per contrapositionem converti possunt. Unde pro litteris est versus:

Asserit A, negat E; sunt universaliter ambae. Asserit I, negat O; sunt particulariter ambs.

CAPUT XX.

De modalibus.

Specialis consideratio est in oppositione et eequipollentia circa propositiones modales. Et accipitur modalis propositio prout contraponitur propositioni de inesse. Propositio de inesse est iita in qua simpliciter denotatur prsedicatum convenire et inesse subjecto; propositio modalis est in qua denotatur prsedicatum inesse subjecto cum modo, quo illi inest et convenit. Cum autem modus nihil aliud sit, quam adjacens rei determinatio, ut dicit D. Thomas, in Opusc. de Logica, tractatu de modalibus, multiplex est modus, qui