Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 503

nes relationes, non autem exercitum respiciendi terminum, licet sit ratio respiciendi illum in suis inferioribus; et etiam in sententia quod terminus relationis sit aliquid absolutum, non tamen potest accipi terminus in communi tanquam aliquid unum, quia secundum hanc sententiam in quocumque genero invenitur terminus relationis, nec potest ex omnibus generibus unus terminus fieri, qui respiciatur a relatione ut sic: determinatum autem terminum non respicit, cum sitgenerica relatio.

Tertio arguitur: Relationes transcendentales etiam habent totum suum esse ad aliud, sicut tota essentia materiae est ad formam, tota essentia habitus et actus ad objectum; inde enim habent totam speciem: e contra vero relatio praedicamenta! is non totum suum esse habet ad aliud, cum etiam sit accidens inhaerens, et sic habet esse in subjecto, non ad subjectum.

Confirmatur: Quia relatio transcendentalis etiam dependet a suo termino, sicut relatio secundum esse: ergo non est ratio cur transcendentalis possit terminari ad non existens, non vero praedicamentalis.

Respondetur: Quod relatio transcendentalis non est primo et per se ad aliud, sicut praedicamentalis, quia licet tota earum species et essentia sumatur ab alio, vel dependeat ab alio, non tamen ad aliud, sicut materia dependet a forma, et actus ab objecto sicut a causis, a quibus habent esse et specificationem. Et ex hoc consequitur quod respiciunt illud ut terminum. Sed quod primo et per se sit ad aliud, ut ad terminum, est proprium relationis praedicamentalis: et ideo dicitur quod respicit terminum, ut pure terminum, id est tantum ut ad aliud, non ut ab alio, vel circa aliud, vel quocumque alio causalitatis modo.

sicut transcendentalis. Quod vero relatio praedicamentalis dicitur esse in subjecto non tollit quin totum suum esse sit ad aliud, totum inquam, id est proprium et peculiare ipsius esse, in quo differt ab aliis generibus absolutis; supponendo tamen rationem communem accidentis, scilicet esse in aliquo, ratione cujus non habet esse ad aliud, sed nec id excludit.

Ad confirmationem respondetur: Quod transcendentalis relatio non est primo et per se ad aliud, ut dictum est, sed ab alio, vel circa aliud, ut dependentia, vel causalitas, aut aliquid simile; quod aliquando salvari potest non per id quod de facto est, sed per id quod convenire potest, vel postulat ut conveniat. Relatio autem praedicamentalis, quia totum suum esse habet ad aliud, non consurgit nisi ex positione extremorum. Unde altero illorum deficiente deficit.

ARTICULUS III. ◀

Quas sint divisiones relationis praedicamentalis et ejus species.

In divisionibus relationis praedicamentalis possumus considerare duplicem lineam dividendi. Prima, penes oonditiones accidentales relationis. Secunda, penes species et essentiales differentias. Primo modo dividitur relatio dupliciter: Primo, in relationes mutuas, et non mutuas. Et secundo relatio mutua dividitur in relationem aequiparantiae, et disquiparantiae. Relatio mutua est, quando ex parte utriusque extremi datur ad invicem relatio ejusdem ordinis, seu entitatis; id est, si sit relatio realis, quod ex parte utriusque extremi realis sit, si sit rationis, quod utraque sit rationis, v. g. pater et filius mutuo referuntur: nec sufficit quod mutuo convertantur, quia etiam non mutua convertuntur, id est unum respicit, et aliud