Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 504
respicitur. Relatio non mutua est e converso, quando tantum in uno extremo est relatio vera et propria, sicut in creatura ad Deum, in scientia ad scibile. Relatio @quiparanti@ est relatio mutua ejusdem rationis, seu denominationis, sicut relatio similitudinis et relatio aequalitatis utrumque extremum denominat simile vel aequale. Relatio disquiparantiae est diversx denominationis in utroque extremo, sicut pater dicitur ad filium, non ad patrem, et dominus ad servum, non ad alium dominum. Et istae divisiones dicuntur accidentales, quia ratio mutui et non mutui, aequiparantiaB vel disquiparantiae, non sumuntur directe penes fundamenta et terminos, sed consequuntur relationem secundum modum tangendi talem terminum et fundamentum, a quibus species relationis sumitur.
Secundo modo sumitur divisio relationis in species essentiales penes fundamenta relationum, quibus etiam debent correspondere diversi termini formales. Proposuit autem Philosophus, vMetaph., lect. xvii, apud D. Thomam, tria fundamenta, quibus generaliter dividitur relatio. Primum fundamentum est penes unitatem et numerum, in quibus fundantor relationes similitudinis et dissimilitudinis, convenienti@ et disconvenientiae etc. Secundum fundamentum est penes actionem et passionem, sicut omnes effectus et causee. Tertium, penes mensuram et mensurabile, sicut potentiae mensurantur a suis objectis, a quibus specificantur.
Sufficientiam hujus divisionis colligit S. Thomas loco citato. Qu@ ut intelligatur, est advertendum quod, licet omne pr@dicamentum absolutum possit esse subjectum relationis, quasi materialiter recipiens illam et denominatum ab illa, non tamen potest habere rationem fun-
damenti nisi id quod habet rationem ordinandi unum ad aliud. Ex quo fit quod, ut dicit S. Thomas, vn de Potentia, art. ni, per substantiam et qualitatem secundum suos proprios conceptus non ordinatur aliquid nisi ad seipsum, non ad alterum, nisi per accidens, secundum quod qualitas vel forma substantialis aut materia habet rationem virtutis activ@ vel passiv@, aut in eis consideratur aliqua ratio quantitatis, id est unitas, seu identitas, aut numerus. Quare solum erunt fundamenta relationum illa, quee inducunt rationem ordinandi unum ad aliud. Omne autem quod ordinatur ad aliud, vel ordinatur secundum esse, vel secundum operationem seu virtutem, vel secundum proportionem, seu numerum et convenientiam. Si secundum esse, est fundamentum mensur@ et mensurabilis, quia ea mensurantur, qu@ accipiunt esse et specificationem ab alio. Si secundum operationem et virtutem, est fundamentum secundum actionem et passionem. Si secundum proportionem et convenientiam, quod Philosophus vocat secundum quantitatem, id est unitatem vel numerum, est fundamentum unitatis et diversitatis, convenienti@ et disconvenienti@. Nulla autem alia ratio datur habilitans et ordinans unum ad altorum, qu@ ad istas non reducatur.
Plura autem solent circa ista fundamenta controverti, qu@ ad Metaphysicam spectant. Sed quia sine aliqua saltem eorum notitia non potest relationis pr@dicamentalis ratio perfecte dignosci, ideo saltem aliqua delibanda sunt. Et reducuntur ad tres difficultates. Prima : An ips@met relationes reales possint fundare alias. Secunda : An revera omnia ista tria fundamenta, fundent relationes pr@dicamentales, an solum secundum dici. Tertia :