Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 505
An relationes secundi generis habeant pro fundamento immediato ipsam actionem et passionem, an potentiam activam et passivam. In quibus difficultatibus explicandis obiter explicabitur propria ratio et natura talium fundamentorum.
Prima difficultas. Circa primam difficultatem est dissensio inter scholam D. Thomee et Scoti. Nam Scotus putat super relationem posse etiam fundari aliam relationem praedicamentalem. Cujus praecipua ratio est: Quia non est unde dicamus quod omnes aliae naturae, sive substantiales, sive accidentales, quae conveniunt et differunt inter se, fundent relationem identitatis et convenientiae, duae autem relationes, v. g. duae paternitates, vel duae filiationes id non possint fundare, cum vere habeant convenientiam inter se, et disconvenientiam ab aliis. Quod vero relationes sint formae relativae seipsis, ideoque non videantur indigere aliis relationibus ut sint similes vel dissimiles, futile est. Quia paternitas, v. g., est forma referendi in ratione patris, non in ratione similis, vel dissimilis: ergo indigebit aliis formis relativis, ut sint similes vel dissimiles.
Et confirmatur: Quia proportionalitas, secundum Euclidem, definitur similitudo duarum proportionum; ergo super proportiones, quae sunt relationes, fundatur alia relatio, quae est similitudinis.
Nihilominus oppositum tenet expresse sanctus Thomas, i part., quaest. xvi, art. i, ad 4. Et communiter multi auctores sequuntur. Fundamentum est, quia sequeretur processus in infinitum in relationibus. Nam si paternitas, v. g., fundat relationem similitudinis ad aliam paternitatem, etiam fundabit relationem dissimilitudinis ad filiationem, vel ad aliam relationem. Et rursus
illa relatio dissimilitudinis fundabit aliam similitudinis ad similem speciem relationis, et relatio similitudinis fundabit dissimilitudinem ad aliam speciem. Et sic alternando in infinitum similitudo fundabit dissimilitudinem ad aliud et dissimilitudo ad simile. Dari autem infinitas relationes est inconveniens, tum propter generalem rationem ponendi infinitum in actu, de quo dicemus iii Physicor., tum propter specialem rationem: quia in causis respectu effectuum non potest dari processus in infinitum, quia infinitum non est pertransibile neque per motum, neque per causalitatem; non enim erit assignabilis ultimus effectus, si infinitae causalitates et effectus praecedunt: fundamenta autem relationum sunt causae, seu principia ex quibus resultant; ergo in illis non datur processus in infinitum.
Duplex solutio assignari solet huio argumento. Prima admittit processum in infinitum in relationibus, sicut divisio continui in partes indesignabiles infinita est. Alii sistunt processum in relationibus, quae referuntur secundum eamdem rationem; sicut duae paternitates fundant relationem identitatis, tamen relatio identitatis sic fundata non fundat aliam relationem similitudinis et identitatis, sed seipsa respicit omnem identitatem.
Sed prima solutio admittit processum infinitum in causis, qui a Philosopho reprobatur in ii Metaphysic., et ex se patet. Quia, si ad unum effectum requiruntur infiniti concursus, seu causalitates, nunquam potest signari ultimus effectus quia non est designabilis ultimus concursus. Et praeterea, licet de potentia absoluta vertatur in dubium an possit dari infinitum in actu, tamen naturaliter nullus dubitat dari non posse, ut iii Physicor.,