Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 506
probatur: non ergo datur processus in infinitum in causatione relationum. Exemplum autem de divisione continui non est ad rem, quia illa infinitas non est partium actu divisarum, sed est quantitas divisibilis in potentia, et syncategorematice; relationes autem in nostro casu sunt infinitae actu.
Secunda vero solutio ex ratione supra posita exclusa est. Non enim dicimus in una relatione solum fundari relationem similitudinis, quae utique seipsa, et non per relationem superadditam, similitudinem habebit ad alias; sed etiam dicimus unam relationem fundare relationem dissimilitudinis, sicut fundat similitudinis; et tunc alternando sequitur processus in infinitum, cum super relationem similitudinis fundamus dissimilitudinem, et super relationem dissimilitudinis fundamus similitudinem. Et iterum commutando invenimus semper novam relationem, et processum in infinitum. Quod solutio ista non evacuat, queo solum loquitur de relatione unius rationis.
Ad oppositum vero fundamentum respondetur: Quod relationes ejusdem speciei habent quidem similitudinem et convenientiam quasi transcendentalem, non relativam praedicamentalem, ne sequatur processus in infinitum, ut dictum est. A priori autem possumus investigaro rationem hujus ex debilitate relationis, quae tam minimae entitatis est, ut non sufficiat ad fundandam relationem realem, omne quippe fundamentum debet esse perfectius eo quod fundatur, sicut unum accidens non potest substare alteri, sustentando illud, ut diximus quaest. xv, quia non habet perfectiorem modum essendi. Sic cum omnes relationes sint aequales in modo essendi di relativo, una non potest esse fundamentum alterius.
Ad confirmationem respondetur: Admittendo definitionem Euclidis de proportionalitate; sed restat probandum Scoto quod ista similitudo, seu aequalitas proportionum sit relatio distincta, et fundata super relationibus proportionum; sufficit enim quod sit transcendentalis illa aequalitas.
Secunda difficultas. Circa secundum, aliqui dixerunt relationes primi et tertii generis non esse praedicamentales; sed quidam existimant esse rationis, quia fundamentum relationum primi generis supponit aliquid rationis, id est unitatem formalem, vel essentialem, communem multis, alias non poterit fundari super unitatem. Alii existimant esse transcendentales, quia unitas et numerus, super quod fundantur istae relationes, sunt aliquid transcendentale et in omni genere inventum; nec enim est aliqua ratio cur dicamus relationem unitatis et numeri solum restringi ad numerum quantitativum. Cum etiam in angelis inveniatur relatio similitudinis ot differentiae.
Denique alii excludunt relationes primi generis a praedicamento relationis, quia putant esse denominationes extrinsecas: tum quia alias multiplicabitur in immensum multitudo entitatum relativarum, cum sint fero infinitis becombinationes convenientiae et disconvenientiae; tum quia paternitas et filiatio in divinis non fundant relationes reales similitudinis et diversitatis, ergo ex se istae relationes reales non sunt; tum quia coexistentia, vel distantia dicunt extrinsecam denominationem, sicut ratio dextri in columna; ergo similiter diversitas et similitudo erunt denominationes extrinsecae.
Relationes autem tertii generis quidam excludunt a praedicamento