Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 507
relationis, quia rejiciunt illas ad transcendentales. Videtur enim superfluum quod in scientia ad scibile detur relatio praedicamentalis et transcendentalis, qualis est quae remanet in scientia destructo scibili. Alii existimant esse denominationes extrinsecas quia, licet scientia fundet relationem praedicamentalem ad scibile, tamen illa non est relatio hujus tertii generis, sed primi, vel secundi; in hoc autem tertio genere Aristoteles non numerat relationem scientiae ad scibile, vel mensurati ad mensuram, sed e converso scibilis ad scientiam, et mensurae ad mensuratum, ut patet in v Metaph., cap. xv; mensurae autem non est relatio realis.
Nihilominus, cum communi sententia asserendum est utrumque genus relationum, primum et tertium esse praedicamentale, ut cum Aristotele, et D. Thoma, et Scoto tenetur communiter. Et ratio unica est, quia concurruntin istis relationibus omnia quae ad relationem praedicamentalem requiruntur, non minus quam in relationibus secundi generis. Nam in istis inveniuntur correlativa realia realiter distincta, scilicet illa inter quae est similitudo, aut diversitas, mensuratio et mensura; invenitur etiam terminus existens, ut nunc suppono, nam si existentia termini deficiat peribit relatio, sicut etiam in relationibus secundi generis. Similiter datur fundamentum reale: in relationibus quidem tertii generis, dependentiae in specificatione ab objecto, sicut in relationibus secundi generis dependentiae effectus a causa; et distinctum est fundamentum ab ipsa relatione secundi generis quia, ut bene notat D. Thomas, v Metaph., lect. xvii, fundamentum tertii generis est commensuratio ad objectum specificans, non proportio, seu unitas, ut in primo, vel actio et efficientia, ut
in secundo. Similiter in relationibus primi generis fundamentum est aliquid reale, non quidem unitas aliqua communis existens in multis, sed convenientia vel conformitas, qualis est in distinctis subjectis, sicut a parte rei Petrus et Paulus conveniunt, Petrus et equus disconveniunt. Nihil ergo minus invenitur ratio praedicamentalis relationis in istis quam in secundo genere.
Dices: Non invenitur in relationibus primi generis ratio fundandi distincta a subjecto, scilicet unitas, seu convenientia, sicut in relationibus secundi generis actio distinguitur a potentia. Sed imprimis hoc est falsum in relatione similitudinis accidentalis. Deinde in similitudine essentiali cur requiritur quod ratio fundandi distinguatur a subjecto; solum enim requiritur distinctio realis inter extrema relationum, inter subjectum autem et rationem fundandi cur est necessaria? Et si a divinis ad creata fas est argumentari, ibi invenitur ratio fundandi, v. g. potentia generativa indistincta a Patre, et tamen fundat relationem realem.
Nec iterum obstat quod in his aliquando inveniuntur relationes transcendentales, ut inter scientiam et scibile, et aliquando inter extrema similia. Nam in primis, si hoc obstaret, etiam relationes secundi generis essent ablegandae, quia inter effectum et causam datur transcendentalis relatio, ut creaturae ad Deum, quia non solum sub ratione puri termini, sed sub ratione causae respicit effectus. Deinde in relationibus similitudinis et diversitatis videmus quod, destructo termino, deficit relatio similitudinis, ergo non solum erat transcendentalis relatio, quia haec non perit pereunte termino, sed est praedicamentalis. Et multo melius id apparet in relatione similitudinis accidentalis, quae