Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 508

fundatur in aliquo superaddito, non autem transcendit.

Ad fundamenta opposita. Ad primum, contra relationes primi generis. Respondetur quod istae relationes non dicuntur fundari in unitate prout unitas dicit indivisionem. cum potius relatio divisa et distincta extrema requirat, sed in unitate prout dicit convenientiam, et conformitatem, quae in pluribus subjectis est. Non est ergo expectanda unitas formalis facta per rationem et positive indivisa.

Ad 2 dicitur : Quod fundamentum hujus relationis materialiter divagatur per omnia genera, sed formaliter semper est unum, scilicet convenientia seu unitas, in quocumque genere seu praedicamento inveniatur; et eodem modo procedit hoc argumentum contra relationes secundi generis, nam etiam actio et passio, causa et effectus in diversis praedicamentis reperitur, omnia enim effectus sunt Dei, plura etiam sunt causae saltem materiales aut formales.

Ad 3 respondetur : Quod illa multitudo relationum nullo modo nos terret, ut negemus dari tales relationes, quantumcumque enim grandis, finita est; praeterquam quod, in sententia D. Thomae ponentis unam relationem ad plures terminos numero distinctos terminari, satis moderata est relationum multitudo. De relationibus dicimus esse aliam rationem quia, ut supra dictum est, relationes reales non fundantur in aliis relationibus; indo tamen non fit argumentum quod in rebus creatis absolutis non possit dari relatio realis similitudinis, vel diversitatis. De coexistentia et distantia dico nihil prohibere quod sint relationes reales, sicut similitudo et differentia; nec est simile de dextro et sinistro, quod solum invenitur realifer in animali, in quo est cor, vel

alia organa a quibus dextera pars trahit robur et vires, quod in columna non invenitur, sed dicitur dextera denominative a juxtapositione animalis.

Ad ea quae objiciuntur contra relationes tertii generis. Ad prim. partem respondetur : Non esse superfluam relationem praedicamentalem, etiamsi detur transcendentalis, imo plerumque praedicamentalis in transcendentali fundatur, ut in effectu relatio ad causam. Et deservit etiam transcendentalis quia adhuc cremoto et destructo termino manet transcendentalis ordo, non praedicamentalis.

Ad secundam partem respondetur: Sensum Philosophi ex littera desumi, ubi prius posuit relationem ex parte mensurabilis ad mensuram, dicens : Alia relativa se habent ut mensurabile ad mensuram; deinde subdit exemplum, ut scibile ad scientiam, sensibile ad sensum, ut ostenderet has relationes mutuas non esse, quod expressius fiebat explicando illa extrema ex parte quorum relatio non datur, sed ab altero extremo denominantur, in quo relationes verse sunt, non denominationes extrinsecae.

Cur autem relationes istius tertii generis mutuae non sint? Rationem reddit D. Thomas, i p., quaest. xm, art. vii; et quaest. vii de Potentia, art. x, quia extrema non sunt ejusdem ordinis, sod unum dependet, et subordinatur alteri, non e converso, quia videlicet unum est mensura, alterum mensurabile, unum perficiens, alterum perfectibile; perficiens autem ut perficiens non pendet a perfectibili, sed e converso. Unde non mutuo ordinantur, sed unum tantum ordinatur ad aliud. Et sic Deus est extra ordinem creaturae, sensibile extra sensum, intelligibile extra intellectum, quia haec omnia eme mutatione sui agunt aut specificant,