Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 41
afficere potest propositionem; sed non omnis modus constituit propositionem modalem de qua hic agimus. Aliqui enim modi dantur, qui solum modificant praedicatum, aut subjectum; ut si dicas: Petrus currit velociter; operatur delectabiliter, ille modus velociter ei delectabiliter solum afficit praedicatum. Et si dicas: Homo justus est sapiens, aut: Equus hominis currit, lyjustus et ly hominis modificant, id est restringunt «subjectum, sed non extrahunt propositionem a ratione propositionis de inesse, ita ut alias regulas oppositionis, vel aequipollentiae habeat. Alii modi sunt, qui afficiunt ipsam copulam, et convenientiam praedicati ad subjectum modicant, et modificando addunt aliquid pertinens ad universalitatem, aut particularitatem, vel ad affirmationem et negationem; et isti modi faciunt propositiones modnles, de quibus agimus in praesenti; et sunt quatuor, scilicet impossibile, possibile, necessarium, contingens. Alii addunt alios duos, scilicet verum ei falsum; sed isti proprie non sunt modi de quibus agimus in praesenti, quia veritas et falsitas ita sequitur ad omnem propositionem, quod non mutat ordinem et modum oppositionis et mquipollentiae etc., quae sunt in propositionibus de inesse.
Quare propositio modalis definitur illa quae una ex his quatuor modis afficitur. Et est duplex, quia TTITplici modo potest affici; alia est modalis divisa, alia composita. Modalis composita est, in qua modus se habet ut praedicatum, et ipsum dictum ut subjectum, ut si dicas: Petrum disputare est possibile. Modalis divisa est, in qua modus adverbialiter sumptus fertur in copulam, ut: Petrus possibiliter disputat.
Et nota quod hinc ortum habet sensus compositus et divisus in propositionibus; nam sensus composi-
tus sumitur ex modali composita, et divisus, ex divisa. Et isti sensus consistunt in hoc, quod in sensu composito significatur ipsa simultas et unio duplicis formae in uno subjecto; in sensu autem diviso significatur unio, seu convenientia duplicis formae in subjecto non simul, sed successive, seu una excludente aliam, hoc enim est divisive. Unde nunquam valet a modali divisa ad compositam, seu a sensu diviso ad compositum, sicut non valet a convenientia successiva ad simultaneam.
Et ideo sensus compositus significatur bene per modalem compositam, in qua modus praedicatur de toto dicto; significatur enim uniri, et convenire simul formam praedicati et subjecti sub illo modo. Sensus autem divisus significatur per modalem divisam, in qua modus solum afficit copulam, et ita denotat subjecto convenire illum modum, non autem ipsis formis praedicati et subjecti simul convenire. Exemplum est, si dicas: Nigrum esse album est possibile; sedentem stare est possibile; in sensu composito significat quod conjunctio sedendi et standi possibilis est. Si autem dicas: Sedens possibiliter stat, seu potest stare; in sensu diviso significat quod subjecto sedenti convenit potentia ad standum, non tamen ad standum simul cum sessione. Unde quando in subjecto et precdicato importantur formae opposito, ut quia forma non excludit potentiam subjecti ad recipiendum aliam, sed solum coexistentiam et simultatem cum illa, tunc adhuc in sensu diviso manet illa potentia, stante illa forma in subjecto; nec enim illa forma tollit potentiam, aut ponit. Et sic cum dico: Voluntas efficaciter mota potest non operari in sensu diviso, non significo quod dividendo efficacem motionem potest non operari