Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 509

et ita sunt extra ordinem, id est extra mutationem suorum correlativorum, ut non mutuo pendeant, nec referantur.

Tertu DiFFicuLTAS.Circa tertium punctum decertant auctores, et aliqui satis anxie. Mihi vero videtur res non tanti momenti. Conveniunt omnes requiri actionem, saltem ut conditionem, requiri etiam principium actionis proximum et radicale. Sed Scotus, in rv, dist. vi, queest. x; etvMetaph., cap. xv, inquit quod, cum actio transeat et relatio duret, non potest actio esse fundamentum relationis, quia sublato fundamento concidit relatio, quae ei adhaeret vel identificatur. Requiritur ergo actio ad fundandam relationem quasi in fieri ut conditio, non ad conservandum in esse tanquam fundamentum. Alii, ut P. Suar., disp. xlvii Metaph., sect. xn, n. 5, ut melius provideant conservationi relationis, dicunt eam neque in potentia proxima fundari, sed in radicali, id est in ipsa substantia, quia pater relationem paternitatis in actu habet non solum postquam transit actio, sed etiam si potentia generandi amittatur; ergo non potest relatio ista fundari in potentia proxima, si enim ipsa esset fundamentum, hoc ipso quod destrueretur, desineret esse relatio, fundamento enim sublato, relatio non manet. Quod argumentum urget in sententia distinguentium potentias proximas a radicalibus; tehentur enim dicere quod, si relatio fundatur in potentia, et transeunte fundamento non manet relatio; quod destructa potentia proxima, relatio actionis non manet, si in illa fundatur, unde, si manet, fundari debet in radicali potentia. Sed Scotus, qui non distinguit potentias proximas a radicalibus, consequenter non admittit quod tollatur potentia proxima nisi destructa substantia; licet possit impediri ne agat, si destruatur or-

ganum a quo potentia dependet.

Nihilominus sententia D. Thomae tenet relationes istas secundi generis fundari supra actionem et passionem tanquam supra fundamentum proprium, et non solum tanquam conditionem requisitam; hoc enim generaliter requiritur ad omnem relationem, quia ut dicit D. Thomas, in i, dist. ix, in exposit. litterae, non potest relatio nova nasci realiter in aliquo nisi per motum, scilicet mediate terminatum ad ipsam relationem, immediate ad fundamentum, vel terminum. Et non dubitamus aliquas relationes fundari immediate super ipsam potentiam activam, sicut calefactivum respicit calefactibile; hoc enim antecedenter habet ad actionem, siquidem ista relatio non est ad effectum, sed ad objectum factibile; in quantum objectum est illius potentiae, ideoque potius reducitur ad relationem tertii generis, quia est per modum commensurationis, utex D. Thoma colligitur, v Met., lect. XVII.

Loquendo autem de relatione secundi generis, quia non est ad factibile, sed ad factum seu effectum, semper docet D. Thomas fundari supra actionem vel passionem; ut patet i p., quaest. xxvm, art. iv; et Opuscul. xlviii, tract. de relat., cap. iv; et iv Contra Gent., cap. xxiv. Sed expressius et melius in m, dist. vii, quaest. i, artic. v, ubi, postquam dixit fundari relationes istas in actione et passione, subdit: « Item considerandum est quod quaedam relationes non innascuntur ex actibus secundum quod sunt in actu, sed magis secundum quod fuerunt, sicut aliquis dicitur pater postquam ex actione est effectus consecutus, et tales relationes fundantur super id quod in agente ex actione relinquitur, sive sit dispositio, sive habitus, sive aliquod jus et potestas, vel quidquid