Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 510
aliud est hujusmodi. » Ex quibus verbis constat quod actiones non dicuntur fundare relationes secundum quod sunt in fieri, sed secundum quod in facto esse, atque adeo relinquunt ex parte quidem effectus productionem illius, ex parte vero causae determinationem aliquam ad effectum praeteritum, sive per habitum, sive per dispositionem, aut jus, vel aliquid simile. Quod enim talis determinatio seu mutatio detur in causa, etiam transacta actione, manifestum relinquitur, quia causa creata transacta actione, et effectu producto, aliter respicit hunc effectum, quam antea respiciebat: antea enim respiciebat illum ut factibilem a se, postquam autem produxit, non amplius respicit illum ut factibilem a se, sive hoc sit ab extrinseco, sive ab intrinseco, quia causa creata non potest reproducere eumdem-nuraero effectum; variatur ergo relatio illa, seu ordo transcendens ad effectum antea sibi possibilem, jam sibi non possibilem, quod ideo est quia respicit illum ut factum, et sic relinquitur determinatio aliqua, seu immutatio, aut ordinatio in causa ad effectum productum, ratione cujus ordinatur ad illum ut ad factum, et non amplius ut possibilem, quod non est in Deo, qui etiam postquam produxit effectum potest reproducere. Habemus ergo transacta actione quomodo fundetur relatio, scilicet non super nuda potentia, sed determinata ab actione, etiam actione ipsa transacta, et sic vere super actione fundatur, non ut in fieri, sed ut in sua determinatione manet in causa.
Unde ad oppositum fundamentum respond.: Quod remoto fundamento removetur relatio; sed fundamentum in hac relatione non est radicale, vel proximum principium nude sumptum, sic enim solum dicit relationem potentis agere, non agen-
tis; neque enim dicitur pater, qui potest generare, sed qui generavit. Unde relationes istae secundi generis debent habere pro fundamento specificante, et non solum pro conditione requisita, ipsam actionem, et non solum potentiam; species enim harum relationum non est secundum posse agere, sed secundum agere: illud autem a quo sumitur specificatio ut fundamentum se habet, et non ut conditio, nec tamen fundatur in actione quatenus brevidurat in actu, sed quatenus determinationem sui derelinquit in potentia, non solum proxima, sed etiam radicali; quae determinatio non tollitur quamdiu radicale principium durat, etiamsi actio transeat, vel potentia proxima destruatur.
ARTICULUS IV.
Utrum relatio distinguatur a parte rei a suo fundamento.
Duo “oportet explicare ad exactam hujus difficultatis resolutionem. Primum: An detur distinctio relationis a fundamento a parte rei. Secundum: Qualis sit, an realis, ut res a re, vel ut res a modo. Et loquimur solum de preedicamentali relatione, quia transcendentales non sunt aliquid distinctum a re absoluta, sed vere sunt absolutae entitates; neque enim habent speciale praedicamentum, sed per omnia vagantur, et sic ex sua transcendentia habent imbibi in ipsa re absoluta, non distingui.
Circa hanc ergo difficultatem divisi sunt auctores. Quidam in uno extremo existimant relationes non distingui a parte rei a suis fundamentis, sed solum ratione; quod Nominalibus tribui solet, contra quo 9 egimus art. primo. Aliqui tamen.