Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 511
qui contra illos admittunt relationes prefidicamentales, sententiam istam sequuntur de distinctione rationis a fundamento. Ita P. Suar., dist. xivu Met., sec. ii. Et alii, in alio extremo, omnes relationes praedicamentales realiter distinguunt a suo fundamento, quod communiter Thomistae sequuntur, licet aliqui distinguant relationem a fundamento ut rem a re, alii solum ut modum. Est etiam tertia sententia media, quae aliquas relationes distinguit a fundamentis, et alias non. Sunt enim relationes sine quibus fundamenta inveniri possunt, ut paternitas, similitudo, et similia. Et tales distinguuntur a parte rei a suo fundamento. Aliae vero sunt sine quibus fundamenta inveniri non possunt: sicut creatura non potest inveniri sine relatione ad Deum, et tales relationes dicunt non distingui a suis fundamentis. Itacum Scoto communiter ejus discipuli, de quibus videri potest P. Merinero, hic. Gaeterum istae relationes sine quibus fundamenta inveniri non possunt a transcendentalibus non distinguuntur, si quae vero relationes praedicamentales super tales transcendentales fundantur, hoc ipso ut distinctae a transcendentalibus concipiuntur.
Quare pro resolutione, dico primo: Quaecumque relatio praedicamentalis distinguitur a parte rei asuofundamento remoto, quod est subjectum. — Sumitur haec conclusio ex multis locis D. Thomae. Prim. part., quaest. xxviu, art. ii. ad 2, dicit: « Quod id quod invenitur in creatura praeter id quod continetur in significatione nominis relativi est alia res, in Deo autem non est alia res. » Constat autem quod relationes fundantur in aliquo absoluto: ergo si id quod continetur praeter significationem nominis relativi est alia res a relatione, consequenter fundamentum
est alia res a relatione. Item, in iv Cont. Gent., c. xiv, respond. ad 9, dicit: « Quod in nobis relationes habent esse dependens, quia earum esse est aliud ab esse substantiae, unde habent proprium modum essendi secundum propriam rationem, sicut in aliis accidentibus contingit. » Et similia docet xii Metaphysic., text. xix, lect. iv. Et similiter, quod relatio sit accidens inhaerens docet qu. vii de Pot. art. ix, ad 7; et quaest. vm, art. n.
Et fundamentum est, supposito quod relationes non sunt denominationes extrinsecae, ut art. i ostensum est, sed intrinsecum effectum formalem dant: nam videmus hunc effectum formalem tolli, subjecto non destructo; ergo etiam forma ipsa tollitur, quae talem effectum praebet; subjectum autem non tollitur; ergo distinguuntur a parte rei aliqua distinctione reali. Quotiescumque enim aliquid a parte rei removetur ab alio, a parte rei distinguuntur ab illo, quia ipsa separatio manifestissima est distinctionis probatio. Antecedens autem per se constat, quia album, quod in re est simile alteri albo, si illud alterum fiat nigrum, amittit similitudinem; et similiter homo antequam generet non est pater, et post generationem est pater: ergo ista relatio aliquando invenitur in subjecto, aliquando non, non destructo subjecto.
Dices non destrui realitatem relationis, etiamsi cesset ejus effectus formalis, quia realitas manet stante fundamento, sicut sine aliqua reali mutatione consurgit in fundamento ad positionem termini. Sed contra est, quia illa formalitas, quae destruitur aut ponitur quando destruitur relatio, vel est aliquid a parte rei, vel nihil. Si non est aliquid a parte rei: ergo nihil reale relationis destruitur destructo termino, et consequenter eo destructo non solum manet