Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 512

realitas relationis, sed etiam formalitas realis, quae antea erat, et consequenter manebit effectus formalis primarius. Neque enim potest intelligi quod aliqua forma ponatur in subjecto sine effectu formali proprio et primario: ergo si remanet tota realitas et formalitas in re, totus effectus formalis manet. Si vero illa formalitas, que destruitur, est aliquid reale, vel extrinsecum tantum, et sic inciditur in sententiam Nominalium, art. i impugnatam, vel intrinsecum et informans, et sic distinguitur realiter a suo fundamento, seu subjecto.

Dices iterum quod directe destructo termino impeditur effectus formalis illius entitatis ut relativa est, non tamen ipsa destruitur; sicut posita unione hypostatica in anima, redditur incapax ad recipiendum formalem effectum gratiae in ratione adoptionis, manente tota realitate gratiae quoad alios effectus, sic tota realitas relationis manet, sed ob defectum ^conditionis requisitae, scilicet coexistentiae termini, redditur incapax subjectum talis effectus formalis.

Sed contra: Quia conditio, quae est sufficiens reddere subjectum incapax effectus formalis primarii, est sufficiens expellere totaliter formam a subjecto, quia ubi non datur primarius effectus non est communicatio primaria et immediata formae ad subjectum, et sic forma non est in subjecto, saltem modo connaturali, ut non disputem modo an possit gratia, vel intellectio esse in lapide in ratione qualitatis sustentatae non dando proprium et specificum effectum formalem. Sed si hoc fieret, connaturali modo non esset, nec naturaliter id fieri posset, sicut naturaliter manet subjectum sine effectu formali relationis. In exemplo autem adducto, filiatio adoptiva est effectus secundarius gratiae consecutus

ad primarium, qui est participatio divini esse, in quo filiatio fundatur. Si autem quis dicat quod forma illa, quae est relatio, entitative est quid absolutum, sed secundario relativum, et hunc effectum impediri in illa entitate destructo termino, hoc vel incidit in sententiam Nominalium negantium relationes, quia omnes entitates sunt quid absolutum, et nil datur pure relativum; vel confundit relationes praedicamentales cum transcendentalibus, et negare debet definitionem Aristotelis, scilicet quod totum esse relationis est ad aliud, cum potius totum esse sit primario absolutum, et secundario ad aliud, seu relativum, quod divus Thomas dixit de transcendentalibus relationibus, ut supra, art. ii, vidimus.

Quare cum relatio praedicamentalis sit unum ex decem praedicamentis, si realem distinctionem nullatenus ab aliis habet, distinctum praedicamentum non est, cum praedicamentum solum constet naturis realibus, et consequenter distinctum praedicamentum distinctis realiter naturis, non sola ratione diversis.

Quod si semel relatio praedicamentalis est quid distinctum a parte rei a subjecto, etiam si talis relatio inseparabilis ab illo sit, quia terminus ejus desinere non potest, a subjecto distinguetur, quia inseparabilitas illa non tollit quin sit relatio praedicamentalis, atque adeo ejusdem naturae cum aliis praedicamentalibus, natura autem talium relationum petit distingui a suo subjecto a parte rei, ergo id invenitur in omnibus.

Dico secundo : Respectu fundamenti proximi, probabilius videtur in sententia S. Thomae quod relatio non distinguitur ab illo tamquam res a re, sed ut modus; mediante tamen hoc fundamento, cum quo