Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 513

identificatur, non repugnat realiter distingui a subjecto, si tale fundamentum realiter a tali subjecto distinguatur.

Quod relatio modus tantum sit, probari non inefficaciter potet ex illo communi dicto S. Thomae quod relatio inter omnia genera habet esse minimum et debilissimum, ut dicit iv Contra Gentiles, cap. xiv, ad rationem®; et xii Metaphys., textu xix, lectione iv. Sed constat aliqua genera esse modos tantum et non realitates, ut ubi et situs et alia similia; ergo si inter omnia genera relatio est debilissimi esse, utique minus erit quam illa quae sunt modi, ergo ipsa relatio non erit realitas, sic enim perfectior esset illis generibus.

Et urgetur, quia in ubi et situ aliisque modis potest fundari aliqua relatio, v. g. similitudinis aut dissimilitudinis, effectus vel causae etc.: ergo tunc relatio non erit realitas, sed modus, siquidem fundamentum est modus, nec potest perfectior esse entitas fundata, quam fundans. Si autem semel una relatio est tantum modus, reliquae relationes erunt etiam modi, cum sunt ejusdem quidditatis et generis, et consequenter entitatis, nec enim ea quae directe et per se sunt ejusdem generis possunt ita se habere ut unum sit res, aliud modus.

Gaeterum quia in hoc inveniuntur diversa loca S. Thomae, et diversa placita Thomistarum. Nam i p , q. xxvni, art. ii, ad 2, dicit quod id quod invenitur in creatura praeter id quod continetur sub significatione nominis relativi est alia res; in Opuscul. autem xlviii, tract. de relatione, dicit quod relatio similitudinis non est alia res ab albedine. Item in i, d. xxxm, q. i, art. i, dicit quod relatio secundum quod accidens facit compositionem cum subjecto; in q. autem vn de Pot., a. viii,

dicit quod id quod attribuitur alteri ut ab eo in aliud procedens non facit compositionem cum eo, ut actio cum agente. Et i Cont. Gent., cap. xn, ratione ultima, dicit quod si relationes reales advenirent Deo realiter in eo existentes mutaretur Deus per se, vel per accidens; in v autem Physicor., lect. iii, ait quod cum aliquid incipit esce aequale alteri nihil de novo advenit, et quod sum aequalis alteri solum per mutationem termini. Quia ergo iita varietas locorum invenitur, ut conciliemus ea utimur supra dicta distinctione, quod relatio vel comparatur ad suum fundamentum, vel ad suum subjectum, quod etiam dici solet fundamentum remotum. Et comparata ad fundamentum, solum modaliter ab eo distinguitur, comparata vero ad subjectum distinguitur ab illo eo modo quo fundamentum, cum quo identificatur; sicut gradus intensionis et ratio extensionis in habitibus non nisi modaliter a qualitate distinguuntur, a substantia autem seu subjecto qualitatis distinguuntur sicut ipsa qualitas cum qua identificantur.

Ex hoc autem explicatur quomodo relatio possit fundari etiam in quibuscumque modis, quod non esset si secundum se esset realitas distincta a fundamento. Sequitur etiam quomodo relatio sine mutatione physica dicatur resultare ad positionem termini, quod saepe affirmat ex mente Aristotelis S. Thomas, praesertim v Physicor., lect. iii; et in i, distinet, xxvi, quaest. n, art. iii, ubi dicit relationem cessare nulla facta mutatione in re ipsa, quae refertur; hoc enim intelligitur fieri sine mutatione physica et entitativa, solum per novi modi resultantiam, quam Divus Thomas non negat, sed manifeste ponit loco citato ex v Physic., dicens quod de novo determinatur radix relationis,