Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 514
quae est in aliquo, quando ponitur relatio ad istum vel illum, licet nihil de novo adveniat.
Loci D. Thomae, quae loquuntur de distinctione reali per modum rei a re, non procedunt de relatione respectu fundamenti, sed de relatione fundata respectu subjecti. Et sic vel expresse loquitur de subjecto, cum dicit quod relatio habet aliud esse a subjecto, ut in i, distinet, xx, quaest. i, art. i, et dist. xxi, quaest. i, art. m. Vel loquitur de eo quod relative dicitur, quod utique est subjectum, ut i part., quaest. xxvm, art. ii, in initio solut. ad 2: « Sicut, inquit, in rebus creatis in eo quod relative dicitur non solum est invenire respectum, etc. » Minus autem obstat quod docet in i, dist. ii, q. i, art. v, ad 2, quod res est de transcendentalibus, et ideo se habet communiter ad absoluta et relativa. Ibi enim sumit rem transcendentaliter, prout est communis ad entitatem et modum. Et cum dicit quod facit compositionem cum subjecto relatio, intelligitur mediante fundamento, quod a subjecto distinguitur; per hoc enim facit compositionem realem cum subjecto, modalem cum fundamento. Et haec dicimus ad salvandum expressum locum D. Thomae, Opuscul. xlviii, c. ii, de relatione, ubi expresse ponit non esse distinctam rem relationem a fundamento. Nec debemus negare hoc opusculum esse D. Thomae, a quo toties auctoritatem ejus petimus.
Gaeterum adhuc contra primam conclusionem objicies: Quia si relatio distinguitur a parte rei a fundamento posset impediri a Deo ne resultaret, posito fundamento et termino, quia quae distinguuntur a parte rei possunt separari, vel impediri; est autem inintelligibile quod dentur duo alba, et non sint similia, hoc ipso quod sunt ejusdem
rationis. Secundo, si distinguitur relatio a fundamento, non est ratio cur ad illam non detur per se motus, cum omnis entitas etiam modalis sit capax motus, ut ubi et situs etc.; negat autem Philosophus, v Physic., cap. ii, ad relationem dari per se motum. Tertio, quia relatio dupli in quaternario respectu binarii toti quaternario debet convenire, si autem est aliquid distinctum a fundamentis, unum accidens reale vel modus erit in pluribus subjectis. Denique, dabuntur infinitae relationes, quia in quolibet continuo sunt infinitae partes proportionales, quarum quaelibet suam relationem habet ad aliam; est autem inconveniens tot entitates distinctas multiplicare.
Ad primum respond.: Quod, dato quod impediretur relatio, manerent illa duo alba fundamentaliter similia, non formaliter; relatio enim ad hoc servit ut formaliter res dicantur relatae, non fundamentaliter. Vel secundo dicitur quod non omne, quod realiter distinguitur ab alio, est semper separabile ab illo si sit res, vel impedibile ne resultet si sit modus; sicut materia non potest separari ab omni forma in sententia D. Thomae, neque quantitas terminata ab omni figura.
Ad secundum respond.: Quod non ad omnem entitatem realem potest dari per se motus, sed sufficit aliqua resultantia, sicut propriae passiones, quae non producuntur per se, sed ad productionem substantiae resultant; relatio autem est entitas ut quid consecutum ex fundamento et termino; illi autem modi qui in argumento afferuntur non sunt aliquid ex alio consecutum, sed per se producibile, et ideo terminant mutationem per se, non solam resultantiam novam, sicut relatio. De quo videatur D. Thomas, v Physic., lect. m.