Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 515
Ad tertium dicitur : Quod relatio dupli, vel proportionis, quae est in quaternario, subjective erit tantum in unitate ultima, licet praesuppositive requirat alias unitates, sicut de numero diximus, quaest. praecedenti ; ista enim relatio omnino vadit cum ipsa ratione numeri. Quod si numerus non sit ens per se, sed solum multitudo, tunc relatio numeri majoris ad minorem, vel e contra, non est una relatio simplex, sed in quolibet subjecto sua relatio, quatenus est pars componens illam multitudinem, et comparative se habens in excessu ad partes alterius numeri; sicut in pluribus trahentibus navem, in quolibet est relatio non simpliciter trahentis, sed conducentis ad trahendum, et sic constituentis tractionem.
Ad ultimum dicitur: Quod in sententia D. Thomae, quod una relatio potest respicere plores terminos solum numero distinctos, argumentum non habet difficultatem, quia una pars potest unica relatione respicere infinitas alias. Sed veritas est quod illae partes indesignabiles non sunt actu infinitae, sed in potentia, quia possunt in infinitum dividi syncategorematice. Unde non oportet quod actu habeat infinitas relationes, sed in potentia, de quo plenius in iii Physic.
ARTICULUS V.
Utrum relatio formaliter terminetur ad absolutum vel ad relativum.
Ut punctus difficultatis explicetur, certum est quod terminus relationis denominative acceptus est aliquid absolutum, v. g. pater non respicit pro termino denominato filiationem; neque enim est pater filiationis, sed substantiae a se genitae; et Petrus non est similis relationi quae est in Paulo; potius enim
illi dissimilis est, cum sit alterius generis, sed est similis ipsi individuo hominis, qui est Paulus. Dubitatio ergo est de ratione formali a qua res aliqua denominatur esse terminus relationis, quid sit formaliter esse terminum relationis.
Ad tres sententias omnes reducuntur. Prima per unum extremum dicit omnes relationes, sive mutuas, sive non mutuas terminari ad aliquid absolutum; et fere sumunt rationem terminandi pro re denominata, seu fundante terminationem, sicut filius ideo terminat quia est genitus, non quia respiciens patrem. 6ic ex Scoto, in ii, distinet, xxx, quaest. i, docent ejus discipuli; P. Suarez, disput. xlvii Metaph., sect. xvi; Vasq., i part., disput. clix, cap. vi; et alii. Secunda sententia per aliud extremum dicit omnes relationes, sive mutuas, sive non mutuas terminari ad aliquid relativum; et sumit rationem terminandi pro ipsa formalitate terminationis, non pro fundamento illius, non enim terminat filius quia est ad se, sed quia est ad patrem, vel aliquid patris. Est communior apud Thomistas, et videri potest Cajetanus, i p., quaest. xm, art. vn, ibi; Banez, Cumel., et Nazar., et Araux., v Metaph., quaest. v, art. vii, et alii.
Denique alii distinguunt inter relationes mutuas et non mutuas, et mutuas dicunt terminari ad aliquid relativum, non mutuas autem ad aliquid absolutum, quia ex altera parte non datur relatio. Nec sufficit denominatio extrinseca a relatione, quae est in altero extremo, quia haec est posterior ipsa terminatione; siquidem ex actuali terminatione relationis resultat quod talis res dicatur terminus illius. Ita Ferrar., ii Cont. Gent., c. ii, quem alii sequuntur.
Nihilominus pro resolutione, dico primo : Ratio formalis termini rela-