Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 516
tivi, ut terminus est, non potest esse aliquid omnino absolutum et ad se. — Ratio est duplex. Prima, quia terminus in quantum terminus formaliter alicujus est terminus, nihil enim terminat nisi alterum : ergo terminus relationis est aliquid relationis; ergo si est relatio preediementalis, terminus illius est pure terminus, id est non habet aliud quam terminare, seu opponi relationi, et esse aliquid ipsius ut respicientis; in quo differt a fundamento, quia fundamentum oportet quod det esse relationi secundum inherentiam, in quo esse convenit cum accidente absoluto : terminus autem non dat esse relationi, sed oppositionem terminationis, ergo formalitas termini non est aliquid absolutum.
Secunda ratio est quia, ut constat ex D. Thoma, i ad Annibaldum, dist. xxx, quaest. unica, art. i, ad 3 : « Terminus non potest intelligi nisi sub opposita habitudine »; et ii Contra Gent., cap. ii, dicit: « Quod non potest intelligi aliquid relative dici ad alterum, nisi e converso illud relative dicatur ad ipsum. » Et ratio est, quia relatio ut relatio oppositionem habet non minus quam contrarietas, vel privatio; non habet autem oppositionem nisi ad suum terminum; ergo terminus ut terminus est oppositus ei relative. Sicut ergo non potest intelligi relatio nisi ut habens oppositionem ad terminum, ita neque terminus formaliter intelligitur nisi ut oppositus; sed illa oppositio est relativa; ergo in quantum terminus est aliquid relativum.
Sed dicunt auctores oppositi esse duplicem oppositionem in relativis : alteram terminativam, alteram relativam. Terminativam, queo solum consistit in hoc quod extrema sint distincta, et unum respiciat, alterum respiciatur; et sic habent oppo-
sitionem, quia non compatiuntur in eodem, ejusdem enim ad seipsum non est relatio. Relativa autem oppositio consistit in hoc quod una relatio respiciat aliam, non ut terminum, sed ex ipso termino ad se fundatam et oppositam.
Cseterum oppositio illa terminativa, si solum consistit in hoc quod extrema sint distincta, et non compatiuntur in eodem, generalis est omni oppositioni, sive contrariae, sive privativae, sive relativae; restat ergo explicare queenam species oppositionis sit ista terminativa. Solum enim sunt quatuor species oppositionis, ut constat ex capite de oppositis : contradictoria, privativa, contraria et relativa. Ista non est contradictoria, neque privativa, cum utrumque extremum sit positivum; non contraria, quia non sunt extrema sub eodem genere, siquidem terminus dicitur esse quid absolutum, quod non est in eodem genere, seu praedicante cum relatione; non relativa, ut ipsi dicunt cum distinguunt relativam a terminativa : ergo nulla. Item non potest relativa oppositio consistere in eo quod dua; relationes concomitanter se habeant ab uno extremo ad aliud, et e contra, sed oppositive, quia scilicet ipsa extrema inter se mutuo terminantur et referuntur. Vel ergo est quia una relatio terminatur ad alteram formaliter, vel ad materiale illius. Si primum, habetur intentum, quod relatio terminatur ad relativum. Si secundum, coincidit illa oppositio relativa cum terminativa, quia fertur in ipsum terminum absolutum : ergo frustra distinguitur oppositio terminativa et relativa, sed solum datur relativa.
Dico secundo: Probabilius videtur quod in relativis tertii ordinis non datur terminus formalis correlativus, sed solum fundamentaliter proxime, — Ita tertia sententia supra