Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 517

relata; et deduci videtur ex Divo Thoma, qui ssepe docet quod cointelligitur oppositio in terminis istarum relationum per intellectum, et non in re, ut patet in i part., quaestion. xiii, articul. vn, praesertim nd 2. Etiniad Annibal., dist. inction. xxx, artic. i, ad 3, dicit: « Quod cuilibet relationi opponitur alia relatio, quae quandoque est in re ad quam relatio terminatur, quandoque est in intellectu tantum, non sicut in relatio, sed sicut in intelligente aliquid sub relatione. » Constat ergo ex D. Thoma quod terminus oppositionem dicit relativam, et tomen non semper est ista relatio in re terminante, sed in intellectu, atque adeo non datur terminus formaliter in re. Et manifeste deducitur ex praecedenti conclusione, quia formalis ratio termini consistit in oppositione ad suum correlativum; haec autem oppositio non invenitur formaliter ex parte alterius extremi, quia non habet relationem realem, et consequenter neque oppositionem relativam; ergo non est formaliter terminus in re.

Quod vero fundamentaliter proxime sit terminus, probatur quia denominatur extrinsece talis a relatione existente in altero extremo, sicut Deus dicitur dominus ex relatione servitutis existente in creatura, et Christus secundum D. Thomam, iii p., q. xxxv, artic. v, et in hi, dist. viii, dicitur filius Virginis ob relationem maternitatis existentem in Virgine. Et videri potest in i, dist. x1, quest. i, art. i, ad 2, ubi inquit: « In relativis quandoque denominatur aliquid per id quod in ipso est, sicut pater paternitate, quas est in ipso; quandoque autem denominatur eo quod solum in altero est, sicut in illis, in quorum alio est relatio secundum rem, et in alio secundum rationem tantum. » Quamodo omnia fundantur in dicto Aristotelis, v Metaph., text. xx, quod saepe repetit S.

Thomas, quod mensurabile, et scibile dicitur aliquid eo quod aliquid dicitur ad ipsum, sicut dicitur aliquid scibile quia de eo datur scientia. Facta autem hac denominatione, potest proxime in illa fundari conceptus relationis opposite, quae importat formalitatem termini.

Dico tertio: In relationibus mutuis, formalis terminus non est ipsa relatio mutua, ut mutua, id est ut ejusdem rationis cum alia, sed ut opposita, oppositio enim constituit formaliter terminum; sed quia in relationibus oppositio non est alia relatio superaddita, ut docet S. Thomas, i p., quest. xlii, artic. i, ad 4, et probavimus art. praeced. ideo absolute dicitur unam relationem terminari ad aliam, ut correlativa sibi est. — Ratio sumitur ex dictis, quia formalis ratio termini debet intelligi sub opposita habitudine, et ut oppositus relationi; ergo non est ipsa relatio termini ut mutua, sed ut opposita, nec ut praecise cum alia concomitans et ejusdem rationis, sed ut correlatio, et una contra aliam; sic enim illam terminat, et sic ei opponitur. Igiter in relativis mutuis utraque relatio, ut similis et ut mutua, seu ejusdem rationi., non est terminus formaliter, sed ut opposita, et ut correlationem fundans, non ut relationem, quamvis eadem relatio correlatio sit.

Solvuntur argumenta.

Primo objicies: In relationibus non mutuis datur formalis terminus in re, et non datur relatio, ergo non terminatur formaliter ad relativum. Major patet: Quia relatio illa non manet a parte rei interminata, sic enim non maneret relatio; quomodo enim formaliter respiceret, nisi sisteret ille respectus in aliquo et terminaretur? Sicut si datur actio in