Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 518

re, oportet quod ad aliquid in re terminetur. Minor constat, cum sit relatio non mutua. Et si dicatur relationem, quee est in uno termino intresece, denominare alterum extrinsece. Contra hoc diximus supra quod denominatio illa resultat ex relatione terminata; ergo non constituit terminum, sed supponit.

Respond. negando minorem. Ad probat, dicitur, quod relatio non manet interminata, quia respicit terminum, qui fundamentaliter proxime est terminus, et in ratione ultimi sistit ibi respectus, sed non in ratione oppositi. Aliud est autem in termino relativo ratio ultimi, aliud oppositi. Ratio ultimi est communis omni termino, sive in genere substantiae ut subsistentia, sive in genere quantitatis ut punctum; sed ratio termini, ut terminus relationis formaliter est quod sit ei oppositus oppositione relativa. Et ideo in relationibus non mutuis deficit formalitas termini in ratione oppositi et relativi, non in ratione ultimi, quia ibi sistit relatio, nec ad aliud correlativum transit. Nec est simile do actione, quia formalitas termini ejus est esse productum, non esse oppositum; formalitas autem termini relativi non solum est esse ultimum, sed esse tali modo ultimum, scilicet ut oppositum relative. Et ad ultimam replicam respond. : Quod illa denominatio resultat ex relatione terminata ad ipsum extremum, sed non formaliter terminata in ratione extremi oppositi, sed in ratione ultimi, extrinsece autem in ratione oppositi.

Secundo arguitur : Relatio resultat ex positione fundamenti et termini : ergo non potest pro termino habere relationem oppositam. Anteod. est commone axioma; et consequentia probatur : Quia relativa sunt simul natura; ergo unum non

praesupponit aliud; praesupponit autem terminum; ergo terminus non est relatio opposita. Gonfirm. : Quia vel relatio terminatur ad relativum quia relatio est ut sic, vel quia mutua. Non quia relatio ut sic, quia tunc etiam in non mutuis id daretur; non quia mutua, quia etiam si in altero extremo non esset relatio, posset esse terminus relationis; v. gr., si esset paternitas, et non resultaret relatio, sicut sentit D. Thomas m parte queest. xxxv, quod datur in B. Virgine relatio realis maternitatis ad filium, et tamen non datur filiatio realis ad ipsam in filio. Tum etiam quia album non terminat relationem similitudinis, quia relationem habet, sed quia album est; in albedino enim convenit cum alio albo, ergo ad albedinem terminatur relatio, non ad similitudinem; concomitanter ergo se habet talis relatio in relationibus mutuis, non formaliter in ratione termini.

Respondet. : Quod relatio resultat ex positione fundamenti et termini, non termini formaliter in ratione oppositi, sed in ratione rei fundantis illam oppositionem et habentis rationem ultimi. Nam terminus in ratione oppositi et correlativi est simul natura cum sua relatione, nec dependet relatio a termino, ut a quo, sed ut ad quem, quia non habet ab illo esse, sicut habet a fundamento, sed ad illum, et ita ab illo oppositionem habet. Et ita sufficit quod praecedat terminus non in ratione oppositi, sed in ratione ultimi.

Ad confirm. respond. : Quod relatio non terminatur ad relativum, quia relatio praecise, nec quia mutua praecise, sed quia opposita. Unde non sequitur quod in non mutuis terminetur ad relativum formaliter, quia ibi non est terminus formaliter in ratione termini, ut diximus; et idem dicendum est de relatione maternitatis in B. Virgine, secun-