Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 519

dum D. Thomam. Similiter album terminat relationem similitudinis fundamentaliter, quia album est ; formaliter autem, quia oppositum relative. Et ideo nec ipsa relatio ut mutua, sicut diximus, terminat relationem, sed ut opposita, et ut sic est simul natura terminative et opposite.

Tertio arguitur : Quia unum relativum definitur per suum terminum, ut constat: non potest definiri per correlativum formaliter; ergo terminus non constituitur per relationem formaliter. Min. pr. Tum quia relativa sunt simul cognitione ; ergo non potest relatio definiri per correlativum, quia omne definitum definitur per aliquid notius, et consequenter prius cognitione, et non simul. Tum etiam quia sequeretur dari circulum in definitione relativi, quia relativum definitur per suum terminum, v. g., pater per filium, et rursus filius, qui est formalis terminus, definitur per patrem, qui est formalis terminus ejus: ergo datur circulus in definitione relativorum. Et cum loco definiti possimus ponere definitionem, si dicimus quod pater est ille qui est ad filium, et rursus filius ille qui est ad patrem, poterit dici quod pater est ille qui est ad eum qui est ad patrem, quod est patrem ut definitum ingredi sui definitionem ; circulus autem in definitionibus semper vitiosus est, quia cum definitio debeat tradi per notiora, illa autem dicuntur notiora definitio quae non dependent in sui cognitione a definitio, si admittitur circulus, non est definiens notius definitio, pendet enim in sui cognitione ab illo.

Respondet, negando minorem. Et ad primam prob. respond. : Quod correlativa sunt simul cognitione formaliter in quantum opposita, sic autem non intrant definitionem relativi tanquam notiora, sed ut aeque

nota, quia non se habent ut Id a quo pendet relatio, ut a principio, hoc enim est fundamentum, sed ut ad quod se habet, ut ad purum terminum. Sunt enim relativa simunatura, unde non habet causalilatem unum respectu alterius formaliter sumptum, licet essentialiter sit ad illud, ut cui opponitur, non ut a quo desumitur, ut sequent, artic. amplius dicemus; nec est necesse quod omne illud quod intrat definitionem sit notius definitio prioritate cognitionis, sed sufficit quod sit requisitum ad explicationem ipsius definiti, licet sit simul cognitione et natura cum illo. Et ad definitionem sufficit quod omnia definientia simul sint notiora definitio, non tamen quod quodlibet seorsum, ut diximus in Summulis, q. iv, art. ii; praesertim quia relatio non definitur per terminum ut per causam sui, sed ad terminum, ut seq. art. dicemus.

Ad secundam probat, de circulo definitionis, resp.: Nullo modo committi circulum formaliter loquendo, quia se habent in diverso genere causae relatio ad terminum, et terminus ad relationem ; non est autem inconveniens quod quando duo ad invicem sunt opposita, ad invicem unum ponatur in definitione alterius, quia non ponuntur sub eadem ratione et formalitate; sicut quia causae ad invicem sunt causae, oportet quod definitio causarum ad invicem se includat; sed quia id fit sub diverso respectu non reputatur circulus formaliter, quia non sub eadem linea et genere unum includit alterum. Solum autem circulus formalis est vitiosus, non materialis, ut in libris. Poster ostendemus.

Ad id vero quod dicitur definitum poni in definitione. Respond.: Quod in illa definitione : Pater est quod est ad id quod est ad patrem, involvitur duplex definitio, scilicet patris