Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 520
et filii : patris, ut terminatur ad filium, et filii, ut terminatur ad patrem, et sic pater non ponitur in definitione sui, sed in definitione filii ibi involuta.
ARTICULUS VI.
Unde sumatur distinctio specifica et numerica relationis.
Pendet ista difficultas ex aliis duabus difficultatibus generalibus de specificatione a principiis extrinsecis, v. g., ab objectis. Et de individuatione accidentium a subjectis, quae alibi tractandae sunt.
Et quoad primum, supponimus nunc communiorem sententiam, quod ab objectis specificari possunt potentiae et actus, ut S. Thomas probat i p., qu. lxxvii, art. m. Specificantur autem ab objectis non materialiter, sed formaliter sumptis, id est quatenus pertinent ad formalitatem et ordinem talis rei specificandae. De quo latius dicemus in lib. de anima. Sic ergo, cum relatio dependeat a fundamento et termino ut a principio et fine, quae sunt rationes propter quas objecta dicuntur specificare, ut S. Thomas docet, i-ii, q. i, art. m, consequenter videndum est quomodo ab illis speciem sumat. Et non sumimus hic terminum materialiter, neque fundamentum remote; nam ad eumdem terminum materialiter constat terminari plures relationes, ut in homine terminatur relatio patris, relatio similis, causae vel effectus et sexcenta alia; et similiter in eodem subjecto, seu fundamento remoto plures relationes possunt fundari.
Inquirimus ergo circa unitatem et diversitatem specificam duo : Unum, an sumatur a solo fundamento, an etiam a termino? Secundum, dato quod ab utroque, quomodo utrumque concurrat ad specificandum? Et Girca unitatem autem nu-
mericam solum quaeritur an suppatur ex unitate, vel pluralitate terminorum, vel ex unitate subjecti, etiam termini numerice sint plures?
Circa primum, ex una parte videtur a termino non posse relationem specificari. Primo quia correlativa sunt simul natura, ergo unum non se habet ut prius altero, ergo neque ut specificativum, quia specificativum est prius specificato, ut pote causa illius. Secundo, terminus est oppositus relationi; ab opposito autem non sumitur species, sumeretur enim species opposita. Tertio, terminus est purus terminus respectu relationis, ergo non specificativum illius; ille enim est purus terminus, qui causaliter nullam exercet, sed pure respicitur; specificare autem quoddam causare est. Denique in filio est una tantum relatio ad patrem et matrem, ut S. Thom. docet, iii, p., qu. xxxv, art. v; est enim in illo una tantum nativitas, atque adeo una filiatio, quod nativitatem sequitur. Et tamen terminatur ad terminos specie diversos, scilicet paternitatem et maternitatem, quod diverso relationes sunt, sicut et fundapenta ad generandum omnino diversa; ergo unitas relationis specifica stat cum terminis specie diversis, et sic non sumitur ex illis.
E contra vero quod solus terminus specificet probatur. Tum in generali ratione, quia omnia quod sunt ad aliud specificantur ab illo ad quod sunt, sicut habitus et actus; ergo multo magis relatio, cujus totum esse est ad aliud, et consequenter tota quidditas et species. Secundo, quia idem fundamentum potest servire ad diversas relationes; nam eadem albedo est fundamentum similitudinis ad nivem, et dissimilitudinis ad corvum; eadem causalitas causo inferioris est fundamentum relationis ad effectum, et ad causam