Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 530
substantiae. Vel ergo est interior, vel exterior. Si exterior, aut per se primo sensibilis, aut non. Si per se primo sensibilis, est in tertia specie, quae dicitur passio aut passibilis qualitas. Si autem est dispositio interior, vel disponit tanquam principium innatum operandi, et sic est potentia vel impotentia, aut est principium operandi non innatum, sed ab extrinseco adveniens, et sic est prima species, habitus vel dispositio.
Alii recentiores sic colligunt: Qualitas ordinatur ad ornandum substantiam, vel ad agendum. Si ad agendum, vel advenit ut principium operationis, vel ut terminus. Si ut principium, vel est principium insitum et intrinsecum, vel ab extrinseco adveniens. Si est intrinsecum, est potentia, vel impotentia. Si ab extrinseco adveniens, est habitus, vel etiam si est terminus operationis, pertinebit ad dispositionem, sicut termini cognitionis, qui sunt conceptus. Si autem ordinatur ad perficiendum vel ornandum substantiam, vel est ad conservandum et fovendum ipsam substantiam, et sic est tertia species, vel ad perficiendum terminum extensionis, et sic est quarta.
Istae tamen collectiones in multis deficiunt. Primo, quia procedunt per rationes valde extrinsecas et in se satis incertas, ut quod qualitas inhaereat soli superficiei, vel etiam intra, quod sit primo et per se sensibilis, quod omnis habitus vel dispositio dicatur qualitas operativa, vel etiam omnis potentia, nam potentia passiva operativa non est, gratia etiam, sanitas et pulchritudo, quae sunt in prima specie, operativae non sunt. Nec etiam dispositio solum est terminus operationis immanentis, sicut conceptus, cum etiam dentur qualitates facilemobiles ex natura sua, quae non sunt termini actus im-
manentis ut talis, sicut opinio, vel vitium, aegitudo transiens etc. Denique hoc quod est exornare substantiam generaliter loquendo non est cur non conveniat ipsi quantitati, quae etiam extendendo exornat, quia ordinat. E contra vero exornare fovendo et conservando substantiam cur non conveniet primae speciei quae est dispositio, quae, si bene disponit subjectum, fovet et conservat, praesertim cum sanitas, quae maxime conservat animal, ponatur in prima specie a Philosopho, in vii Physic., tex. xvii; et ad. Thoma, i-ii q. 1, art. i.
Aliter ergo colligit istas species D. Thomas, i-ii, q. xlix, art. u. Quia qualitas importat accidens, cujus proprium est imponere subjecto determinationem et modum accidentalem; omnis autem modus et determinatio potest accipi vel in ordine ad ipsam naturam, vel secundum actionem et passionem, quee conveniente sequuntur principia naturae, vel in ordine ad quantitatem. Modus secundum quantitatem pertinet ad quartam speciem, quae est forma et figura; resultat enim figura exterminatione quantitatis. Modus subjecti secundum actionem et passionem attenditur in secunda vel tertia specie qualitatis. Nam potentia per se ordinatur ad actionem vel passionem. Passio vero, vel passibilis qualitas ex aliqua passione vel motu resultat. Modus autem et determinatio conformiter ad naturam rei pertinet ad habitum et dispositionem, quia primo et per se ordinantur ad convenientiam vel disconvenientiam natura), et quia natura est terminus generationis et motus, motum autem consequitur facile vel difficile fieri, etiam istee rationes considerantur in habitu et dispositione.
Contra hanc tamen collectionem objicies, quia juxta illam non repu-