Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 531

gnabit eamdem qualitatem poni in duplici specie; verbi gratia calor, ut causatus ex motu alterationis est passio, vel passibilis qualitas, et tamen secundum convenientiam ad naturam, sicut est in igne, erit prima species qualitatis. Item in discernenda secunda et tertia specie qualitatis confuse processit. Thomas; nam dicit quod modus secundum actionem et passionem pertinet ad secundam et tertiam speciem qualitatis; quomodo vero pertineat ad unam et ad aliam, et distinguat secundam a tertia, non explicat. Nec sufficit assignare facile et difficile, transiens et diuturnum; haec enim non sunt differentiae per se et ex aequo secundae et tertiae speciei, nec distinguunt ipsas potentias et impotentias inter se. Item habitus et dispositio etiam se habent ut determinatio seu modus erga actionem, quia habitus operativi sunt principia eliciendi operationem; non ergo per convenientiam, ad subjectum omnis habitus explicandus est. Denique constituero tertiam speciem qualitatis per hoc quod sit terminus operationis seu motus, videtur conditio valde accidentalis qualitati, imo non sufficiens, quia si dicatur quod in tertia specie solum sunt qualitates terminantes motum alterationis, sequitur quod lux in aere producta, qua sine alteratione fit, non sit in tertia specie qualitatis, quod communiter negatur. Si vero sunt in ea qualitates terminantes quemcumque motum, etiam instantaneum, sequitur quod actus immanentes et conceptus qui illis producuntur, et species intentionales, eruntin tertia specie qualitatis, cum tamen communiter ponantur in prima.

Ad 1, resp. mullam qualitatem esse nisi in una tantum specie essentiali, licet quoad sintum et modum accidentalem possit induere modum et statum alterius, non tamen essentialiter.

Iloe enim frequenter in his qualitatibus accidit, ut una induat modum alterius quantum ad statum et modum accidentalem; sicut dispositio potest ab extrinseco reddi difficile mobilis, non ex principiis intrinsecis, et habitus potest propter imperfectum statum esse facile mobilis, quia nondum est perfecte acquisitus. Et sic etiam calor per se primo habet esse terminus alterationis, sed per accidens et ab extrinseco habet modum convenientis, vel disconvenientis naturee, quatenus est propria passio alicujus, non quia ad id ex formali ratione sua ordinatur, vel quia consurgit ex illo debitum temperamentum, ut sanitas que convenientiam dicit ad naturam. Potest etiam e converso dicere primo et per se convenientiam ad naturam, sed per accidens aut consecutive esse terminus actionis. Et sic non ponitur essentialiter in duplici specie, sed essentialiter in una, et modum vel statum habet alterius. Et sic est intelligendus S. Thomas, i-ii, q. xiix, artic. ii, ad 1; et elicitur ex quaest. 1, art. i. ad 3, in fine. Quid sit autem in particulari unaque qualitate primum et per se, quid accidentale et secundarium, judicandum est vel ex effectibus qualitatis, puta si videamus semper unam formalitatem inveniri in una qualitate, ut in calore esse terminum alterationis, aliam non semper, ha;c secunda accidentalis status est. Vel ex principiis, a quibus causatur qualitas, si videlicet exiliis ordinatur ad actionem vel passionem, convenientiam vel disconvenientiam naturee etc., tunc id erit illi essentiale.

Ad secundum dicitur: Quod distinctio inter secundam et tertiam speciem non ponitur ibi a D. Thoma expresse, sed elicitur ex his quee docot in v Metaph., lect. xv, quod ad tertiam speciem qualitatis pertinent